: Chronicon Novaliciense

Pag 288

V


sed conspiculatio hominum ostendit minime nos falli. Quę
quisque nobis facile poterit investigare tenorem huius sermonis,
si convenientia aspexerit: nam septa nobilibus hominibus in capite
civitatis, magnum spectaculum confert omnibus. Tale opus
egit Bruningus excellentissimus vir et admodum castus sobriusque
et monasterium Nove lucis sepissime considerabat et opum
instrumenta largitus, ut reędificaretur.
<XXVII>. Ad actum clarissimi viri Uberti prepositi Bremensis
vertatur stilus. Memoria huius viri magna est apud Deum et
apud homines, enucleatius tractanda est. Ut series cana narrat
vir sanctus iste sanctus et modestus fuit, in tantum, ut potestas
sit ei tradita demones eliminare. Quadraginta videlicet anni extiterant,
quod numquam in latus dextrum sua membra reclinavit;
post cantum pullorum in lecto numquam dormivit, sed in
absidam intrans, Deo plaudebat cantica vatum. Volens autem
Deus requiescere tantum virum ab opere gravi, gravem, dico,
propter sarcinam carnis, sed leve valde per amorem Spiritus
Sancti, quia omnia possibilia sunt credentibus, longe ante quam
moreretur ei Dominus per visum affatur, quia meati paucis diebus
in gaudia sanctorum ab angelis susciperetur. Et adeo caro
eius in tantum afflicta est, ut post mortem sic herebat cutis ossibus,
ut prorsus pulpa abesse videretur, aperte demonstrans
cuius meriti fuit.
<XXVIII>. Hunc vero secutus est alter, minime impar, tam
sedulus in oratione, quam in lectione, memorator exempli apostolici:
«vir non refrenans linguam suam, vana eius religio est».
Ut aiunt illi, illo qui aderant iam verbis fluentibus ab altero in alterum,
quod quadam nocte, dum matutinalibus officiis, necessaria
peteret humane, exiret, margo toge illius a catellulis duobus

Torna all'inizio