et secundum hoc dicitur deleri de libro vitae, non aliqua mutatione in libro
facta, sed in ipso ex parte cuius accidit quod gratia non est iam causa gloriae;
et dicitur Deus aliquem de libro vitae delere, inquantum permittit eum a iustitia
excidere per peccatum.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod praedestinatio importat directionem in
finem, quod non importat liber vitae, ut dictum est, et ideo non potest dici praedestinatus
ille qui habet praesentem iustitiam tantum; potest autem aliquo
modo dici scriptus in libro vitae, ut dictum est.
Ad secundum patet solutio per id quod supra dictum est.
Ad tertium dicendum, quod Glossa illa loquitur de scriptura qua aliquis scriptus
est in libro vitae simpliciter.
ARTICULUS 3
Utrum quaelibet caritas possit resistere cuilibet tentationi
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod non quaelibet caritas possit resistere cuilibet tentationi. Sicut
enim caritas obsistit peccato, ita et ratio, ut supra dictum est. Sed non quaelibet
ratio potest tentationi resistere, sicut patet in incontinentibus, qui habent rationem
rectam, et vincuntur, ut dicit Philosophus. Ergo non quaelibet
caritas potest tentationi cuilibet resistere.
2. Praeterea, maior est difficultas in resistendo malo quam in operando bonum
simpliciter. Sed caritas minima non potest in quodlibet bonum. Ergo nec potest
cuilibet tentationi resistere.
3. Praeterea, in resistendo maximae tentationi est maximum meritum, cum sit
ibi maxima pugna quae coronam meretur. Sed minima caritas non potest in
maximum praemium. Ergo nec resistere maximae tentationi.
4. Praeterea, caritas imperfecta non resistit venialibus. Sed maior est impugnatio
mortalium quam venialium. Ergo non resistit maximae tentationi.
5. Praeterea, 1 Corinth. 10, 13: «Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari
supra id quod potestis». Sed illi quibus scribebatur, habebant gratiam, sicut
patet in principio epistolae. Ergo aliqua tentatio est supra posse habentis gratiam
vel caritatem.
SED CONTRA, non potest evitari omne peccatum, nisi omni tentationi resistatur.
Sed minima caritas potest vitare omne peccatum, cum etiam homo in puris
naturalibus existens hoc potuisset. Ergo caritas quaelibet potest omnem tentationem
vincere.
|
|