Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

159


multum esset crudelis ad supplicia irroganda, quidam argentarius,
nomine Perilus, crudelitatem illius voluit adiuvare;
volensque sibi placere, taurum eneum fecit, cui ex latere portam
composuit, per quam puniendi possent includi. ipsum igitur
tyranno presentavit dicens ut quos odiosos haberet, ignibus
suppositis, intus includeret, ut cum illi pre doloribus gemitus
emitterent, non gemitus hominis sed potius gemitus tauri esse
viderentur. quod tamen factum tyrannus abhorruit dixitque
ei ut primus intraret, ut sic eius mugitum audiret. ipsum
igitur violenter includi fecit et genus mortis horibilis, quod
alijs paraverat, ipse primus expertus fuit. [et sic completum
fuit] illud quod dicitur in Ecclesiastico: "Facienti
nequissimum consilium, super eum devolvetur, et non cognoscet
unde adveniat illi". hoc etiam patet in Chaypha,
qui consilium dedit Iudeis ut Christus occideretur,

Torna all'inizio