Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 107


Veniensque cum archiepiscopis apud sanctum Mattheum, ut cum debito honore eum acciperet,
cum processione praestolatur; et tamen, propter amicabilem venerationem, quam versus
comitem habebat, primum ad eius hospitium eum amabiliter visum vadit, diuque eius colloquio
usus, ad processionem, quae praestolabatur, suscipiendus accessit.
In crastinumque convenientes, alter alterius colloquio cum maxima delectatione fruuntur.
Sed, quia ipse apostolicus jamdudum Robertum, episcopum Traynensem, comite inconsulto,
legatum in Sicilia ad exequendum jus sanctae Romanae Ecclesise posuerat, perpendens
hoc comitem grave ferre, et nullo modo, ut stabile permaneat, assentire cognoscens, etiam
ipsum comitem, in omnibus negotiis ecclesiasticis exequendis zelo divini ardoris effervescentem,
cassato quod de episcopo Traynensi fecerat, legationem beati Petri super comitem
per totam Siciliam et sui juris Calabriam, habitam vel habendam, haereditaliter ponit:
ea discretione ut, dum ipse comes advixerit, vel aliquis haeredum suorum zeli paterni ecclesiastici
executor superstes fuerit, legatus alius a Romana Sede, ipsis invitis, minime superponatur;
sed si qua Romanae Ecclesiae juris exequenda fuerint, chartulis a Romana
Sede in Siciliam vel Calabriam directis, per ipsos consilio episcoporum earumdem provinciarum
authentice definiantur. Quod si episcopi ad concilium invitati fuerint, quot et quos
ipsi comiti vel suis futuris haeredibus visum fuerit, illuc illis dirigant, nisi forte de aliquo
ipsorum in concilio agendum sit, in Sicilia vel Calabria in praesentia sua authentice definiri
nequiverit. Et ad hoc inconvulsum perpetualiter permanendum privilegio suae auctoritatis
firmavit, cuius sententiam hic subtitulamus:

1



5




10




15




20
Torna all'inizio