Salimbene de Adam: Cronica

Pag 771


strata superius occuppabant. Et fortificaverunt Saxolum, includendo
omnes domos terre illius et faciendo foveas circum circa.
Et discurrebant per episcopatum Mutinensem destruendo, comburendo
et depredando, eo quod illi de civitate nollent eos in civitate
recipere. Et miserunt Parmensibus dicendo quod acciperent
claves castrorum suorum et omnium fortitudinum quas habebant,
et essent domini sui. Illi vero de civitate licenciaverunt potestatem,
quem habebant de Palestrellis de Placentia, dando ei salarium
suum, et fecerunt potestatem quemdam Pistoriensem, et
diruerunt domos et palatia partis exterioris. Et quando Parmenses
miserunt ad eos ambaxatores suos, volentes eos ad pacem reducere,
dum irent ambaxatores per civitatem rogando eos, ut facerent
ea que ad pacem pertinebant, stabant Mutinenses armati per contratas
ante hostia domorum suarum et stridebant dentibus in
Parmenses ambaxatores et dicebant: «Quid facimus? Irruamus
in eos et dilaceremus eos, quoniam isti sunt destructores civitatis».
Et sic ponebant maculam in electis, cum e contrario Parmenses
multis temporibus pro eis contra Bononienses pugnaverint pro
Mutina conservanda. Et ambaxatores missi a Parmensibus ad
Mutinenses fuerunt isti: capitaneus populi et dominus Egidius de
Milleducibus, qui est dominus legum, et alii plures, qui retulerunt
postea Parmensibus hec eadem in palatio in pleno consilio
generali. Et ridebant Parmenses, cum talia audiebant, nec fuit
aliquis ex eis qui contra Mutinenses propter hoc diceret verbum
malum
. Sciebant enim bene quod ipsi non destruxerant Mutinam,
sed causa destructionis Mutine fuerat guerra que erat inter Boschettos
et illos de Savignano. Et maiores qui erant in civitate
Mutine et capitanei fuerunt et sunt Rangones et Boschetti et
Guidones.
Et in principio, quando guerra ista inchoata est, fecerunt
Mutinenses intrinseci magnum apparatum armorum et omnium
rerum que ad pugnandum necessarie erant, et onoraverunt plaustra
victualibus, balistis et armis, et duxerunt exercitum copiosum
contra Mutinenses exteriores, credentes omnes involvere. Et venerunt
versus Saxolum cum omni isto apparatu et ceperunt pugnare
cum hominibus de Saxolo. Est autem Saxolum quoddam castrum

Torna all'inizio