subsequentem, ipsum habitum gloriae, qui in nobis beatam vitam efficit: ut
patet in auctoritate inducta. Secundum vero ordinem actus interioris ad exteriorem,
ponit gratiam praevenientem, quae causat motum bonae voluntatis, gratiam
vero subsequentem quae opus exterius complet; unde dicit, quod «praevenit
voluntatem ut velit bonum; subsequitur ut compleat», sive perficiat; et sic in
littera quasi per totum videtur accipere praevenientem et subsequentem.
Secundum vero ordinem esse quod dat ad actum qui est operatio, sic ponit gratiam
praevenientem quae animae quoddam esse salubre confert, et gratiam
subsequentem quae opus meritorium causat; unde dicit, quod «praevenit ut
sanemur, et subsequitur ut sanati negotiemur».
Sed distinctio gratiae operantis et cooperantis proprie accipitur tantum prout
pertinet ad statum vitae praesentis: unde dupliciter distingui potest. Uno modo
ut per gratiam operantem significetur ipsa gratia, prout esse divinum in anima
operatur, secundum quod gratum facit habentem; et per gratiam cooperantem
significetur ipsa gratia secundum quod opus meritorium causat, prout opus
hominis gratum reddit. Alio modo secundum quod gratia operans dicitur, prout
causat voluntatis actum; et cooperans secundum quod causat exteriorem actum
in quo voluntas completur, per perseverantiam in illo. Et utroque modo cooperans
et operans dicitur idem quod praeveniens et subsequens.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non immediate gratia ad opus referatur,
tamen est per se causa operis meritorii, licet mediante virtute; et ideo non
est inconveniens si per operantem et cooperantem distinguatur.
Ad secundum dicendum, quod gratia operans secundum unam acceptionem dicitur
operari in anima, non effective, sed formaliter, secundum quod quaelibet
forma facit esse aliquod in subiecto, sicut albedo facit esse album; unde per
hunc modum gratia dicitur operans, quia formaliter hominem Deo gratum facit.
Secundum vero aliam acceptionem dicitur operans effective, secundum quod
habitus effective causat opus; ita enim gratia motum meritorium voluntatis operatur
eliciendo ipsum, licet mediante virtute, propter quod operans dicitur.
Ad tertium dicendum, quod si accipiatur gratia operans secundum primam
acceptionem, tunc planum est quod effectus quos operatur formaliter, ipsa sola
operatur: sicut enim sola albedo formaliter facit album parietem, ita sola gratia
formaliter gratum facit. Sed secundum aliam acceptionem verum est quod ipse
motus voluntatis non est a gratia sine libero arbitrio; et tamen quia se habet gratia
ut principale, quia inclinat in talem actum per modum cuiusdam naturae, ideo
ipsa sola tamen actum dicitur operari, non quod sine libero arbitrio operetur, sed
quia est principalior causa, sicut gravitas dicitur operari motum deorsum.
Ad quartum dicendum, quod si dicatur gratia cooperans secundum quod causat
quemcumque motum vel extrinsecum vel intrinsecum; sic dicitur cooperans non
quia non sit principalis causa in agendo, sed quia liberum arbitrium ministrat
|
|