6. Praeterea, similitudines rerum sunt magis spirituales quam res a quibus
abstrahuntur. Sed ea quae sunt in intellectu, non sunt magis spiritualia quam ea
quae sunt in affectu. Ergo ab habitibus existentibus in affectu non abstrahit
intellectus similitudines, ut per eas cognoscat; et sic habitus illos nullo modo
cognoscit.
SED CONTRA Augustinus dicit in littera, quod fidem ipsam quisque videt esse in
corde suo, si credit. Ergo eadem ratione et alios habitus.
Praeterea, Philosophus dicit in lib. 2 posterior., quod inconveniens
est nos habere habitus principiorum, et nos latere. Ergo eadem ratione et alios
habitus.
Praeterea, omne illud cuius est accipere signum, est cognoscibile. Sed habituum
est accipere signum fientem in opere delectationem, ut dicitur in 2 Ethic.
Ergo habitus cognosci possunt.
Solutio
Respondeo dicendum, quod aliqua res potest cognosci dupliciter. Uno modo
secundum id quod est; alio modo quantum ad ea quae ipsam consequuntur.
Cognitio autem de re secundum id quod est, potest dupliciter haberi; scilicet
dum cognoscitur quid est, et an est. Quid autem res est, cognoscitur, dum ipsius
quidditas comprehenditur: quam quidem non comprehendit sensus, sed solum
accidentia sensibilia; nec imaginatio, sed solum imagines corporum; sed est
proprium obiectum intellectus, ut dicitur in 3 de Anima; et ideo
Augustinus dicit, quod intellectus cognoscit res per essentiam suam, quia obiectum
eius est ipsa essentia rei.
Essentiam autem alicuius rei, intellectus noster tripliciter comprehendit. Uno
modo comprehendit essentias rerum quae cadunt in sensu, abstrahendo ab
omnibus individuantibus, sub quibus cadebat in sensu et in imaginatione; et sic
remanebit pura essentia rei, puta hominis, quae consistit in his quae sunt hominis
inquantum est homo. Alio modo essentias rerum quas non videmus, cognoscimus
per causas vel effectus eis proportionatos, cadentes in sensu. Si autem
effectus non fuerint proportionati causae, non facient causam cognoscere quid
est, sed quia est tantum, sicut patet de Deo. Tertio modo cognoscit essentias artificialium
nunquam visorum, investigando ex proportione finis ea quae exiguntur
ad illud artificiatum. Similiter an res sit, tripliciter cognoscit. Uno modo quia
cadit sub sensu. Alio modo ex causis et effectibus rerum cadentibus sub sensu,
sicut ignem ex fumo perpendimus. Tertio modo cognoscit aliquid in seipso esse
ex inclinatione quam habet ad aliquos actus: quam quidem inclinationem
cognoscit ex hoc quod super actus suos reflectitur, dum cognoscit se operari.
|
|