Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 166


imperialia : quia dixit banna , satis putavit signiticatum
esse et ideo cetera sub verbum universale conclusit. Et
quam frequenter inculcat imperialia: quasi propria
quedam sint ornamenta imperatoris magis quam consulis,
quam dictatoris, quam Cesaris. 54 Et omnem
processionem imperialis culminis et gloriam potestatis
nostre
: «proiicit ampullas et sesquipedalia verba»,
«ex regum Darius consanguineusque deorum», nunquam
nisi numero plurali loquens. Que est ista processio
imperialis
? Cucumeris per herbam torti et crescentis
in ventrem? Triumphasse existimas Cesarem, quotiens
domo prodibat, ut nunc solet papa precedentibus
albis equis, quos stratos ornatosque famuli dextrant?
Quo, ut taceam alias ineptias, nihil est vanius nihilque
a pontifice Romano alienius. Que etiam ista gloria est?
Gloriam ne, ut Hebree lingue mos est, pompam et apparatus,
illum splendorem homo Latinus appellasset?
Et illud quoque militiam pro milites , quod ab Hebreis
sumus mutuati, quorum libros Constantinus aut ipsius
scribe nunquam aspexerant.
54 bis Verum quanta est munificentia tua, imperator,
qui non satis habes ornasse pontificem, nisi ornes
et omnem clerum. Culmen singularis potentie et precellentie
ais effici patricios consules
: quis audivit senatores
alios ve homines effici patricios? Consules efficiuntur,

Torna all'inizio