[14]
Quod debemus imitari angelos in unitate et laudibus
His deiform<e>s angelica imitatione, quantum licet, coadunati animi.
Dicit quod animi nostri coadunati et uniti angelica imitatione, quantum
licet in testa corporea et in carcere huius carnis imitari bonos angelos,
debent fieri deiformes his, scilicet angelis, ut sicut ipsi ad vere unitatis
Dei formam per dilectionis unitatem et requiem se exhibent, ita et animi
nostri. Causam etiam subdit et doctrinam innuit huius rei faciende:
quoniam secundum omnem intellectualem operationem requiescunt, hi sancti
angeli quos imitari debemus. Omnis enim intellectus eorum movetur
et operatur ob id ut, circumscripta omni creatura et quasi oblita, ut
puta rem in se laboriosam et caducam, eternum illud principium quantum
fas est contemplando intelligant et in ipso velut omni labore sopito
requiescant. Sic et animi mortalium, quantum possibile fuerit, a
sensibus carnis egressi, creaturam omnem, que ingemiscit et parturit
usque adhuc ceu rem in se plenam laboribus, elevando se sublimes per
contemplationis intellectusque aciem usque ad Deum deorum, debent
despicere, et in ipso Deo, qui est pax que exsuperat omnem <sensum>,
quasi cum eo conversando et deambulando in celo sicut sancti spiritus
angelorum, requiescere. Quod se fecisse beatus Apostolus congaudet
et ait: «Conversatio nostra in celis est».
[15]
Dicit quod angeli illuminati vere sunt, quia laudant Altissimum
Talis autem fit deificatorum animorum ad summum lumen unitas, quod
laudant ipsum summum lumen. Nam laudare Deum est esse Deo unitum;
|
|