Petrus Damiani: Epistulae

Pag 174


laetus et hylaris velut obdormiens obiit. Et sic vera esse, quae vivens
dixerat, moriens approbavit. Ego quoque si ad vos devote contendens
beati itineris viator obiero, sancti Benedicti praesidium nequaquam mihi
defuturum esse confido.
Idem praeterea Stephanus aliud mihi retulit, quod tamen non adeo
certum tenebat, sicut illud quod supra digessimus. Audisse, inquit, me
memini, quia clericus quidam fatuus erat, nauci, frivolus et ineptus. Huc
accedit, quia nullam religionis dotem, nullam canonicae disciplinae gravitatis
sive modestiae videbatur habere virtutem. Inter hos tamen emortuos
inutilis vitae cineres hic perexigui fomitis tenuis vivebat igniculus, ut ante
sacrosanctum altare cotidie beatae Dei genitricis accederet, et reverenter
verticem curvans angelicum hunc atque evangelicum versiculum decantaret:
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum: benedicta tu in mulieri bus .
ab inutili persona utilitatem aecclesiae detineri indignum duxit, eique
praebendam, quam a nuper elato suo decessore perceperat, abstulit. Sed
cum hunc rei familiaris egestas opprimeret et praeter hoc aliud, quid unde
posset vivere, non haberet, nocturno silentio pia Dei genitrix episcopo,
dum dormiret, apparuit, quam scilicet praecedebat vir, in una manu ardentem
faculam, in altera ferulam portans. Cui mox beata virgo praecepit, ut
episcopum delinquentem aliquantis ferulae, quam gerebat, verberibus
castigaret: Cur, inquiens, capellano meo, qui mihi cotidianas impendebat
excubias, stipem aecclesiae, quam non ipse contuleras, abstulisti? Moxque
sacerdos tremefactus evigilans clerico beneficium reddidit, et quem ignotum
Deo forte crediderat, iam quasi carum propensius honoravit.
Si igitur ille unum dumtaxat laudis canendo versiculum corporei victus
alimenta promeruit, quam fidenter aeterna sperabunt, qui beatae reginae
mundi cotidiana horarum omnium vota persolvunt? Unde pulcher
etiam mos in nonnullis aecclesiis inholevit, ut specialiter ad eius honorem
per omne sabbatum missarum celebrentur officia, nisi forte festivitas vel

Torna all'inizio