Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 203

Liber III


Igitur de ea primum dicamus. Excitatur scribendo laetitia aut universa re aut partibus. Universa, quum aliquid amico per literas nunciamus, quod illi iucundum atque optatum esse scimus, ut opum, honorum dignitatumque accessio, patriae, fortunarum ornamentorumque restitutio, liberorum, propinquorum atque amicorum salus, valetudo, dignitas et quae sunt generis eiusdem. Quae gratissima esse audienti solent, praesertim quum praeter spem atque opinionem acciderunt. Excitant etiam illa voluptatem audienti, quae voluptatem attulere spectanti, ut quum triumphus, convivia, nuptiae, ludi spectaculaque omnis generis visa narrantur. in quibus tum res ipsae, tum narrandi modus delectationem affert. Nam si nudam et simplicem narrationem habeant, lectorem non sane multum movent; sin in illis crebrae digressiones fiant, quaedam incredibilia, subita, inopinata, ridicula referantur; si tota narratio lepore quodam et salibus respergatur; si singulorum mores, sermones, actiones cum eorum imitatione narrentur; si denique singula quasi oculis spectanda proponantur, ea demum narratio voluptatem affert. A partibus voluptas excitatur, quum vel in verbis vel in rebus iocamur. Iocandi in rebus Cicero duo genera libero homini digna esse dicit, narrationem atque immutationem. Narratio est alicuius factae vel fictae rei cum

Torna all'inizio