Salimbene de Adam: Cronica

Pag 910


laudabiliter habuit, quod factus est omnibus gratiosus, et elegerunt
ipsum abbatem monasterii supradicti. Cuius rei causa
magnam altercationem habuerunt fratres Minores et monachi
illi coram domino Iohanne Gaietano, qui tunc temporis erat fratrum
Minorum Ordinis gubernator, postea papa Nicholaus III est
vocatus. Et obtinuerunt fratres Minores, cum magna violentia,
quod non fuit abbas. Et monachi illi expenderunt decem milia
imperialium libras, ut eum possent habere abbatem. Cumque non
possent obtinere, videntes quod laborabant incassum, non elegerunt
alium abbatem, sed fecerunt eum dominum abbatie, tamquam
si vere abbas esset eorum. Ecce quomodo diligebant eum
monachi illi. Ipse vero similitudinem antiqui Ioseph tenuit, qui
fratribus suis malum pro malo reddere noluit, cum posset et occasionem
haberet, quin potius eis bene facere studuit, iam prefigurans
et implens Apostolicum illud, Ro. XII: Nulli malum pro
malo reddentes. Et iterum: Noli vinci a malo, sed vince in bono
malum. Ad idem facit quod dicit Ecclesiasticus X: Omnis iniurie
proximi ne memineris et nichil agas in operibus iniurie. Quod
bene implebat iste frater Guidolinus. Ita enim libenter videbat
et recipiebat fratres Minores in Nonantulano monasterio sicut
angelos Dei, et rogavit fratres quod semper in illo monasterio
cum monasterii expensis duos scriptores haberent, propter copiam
librorum que ibi est, ad originalia sanctorum plenissime
describenda. Iste frater Guidolinus intimus meus amicus fuit,
quando in conventu Ravenne habitavimus simul.
De privilegio, obtento a papa Nicholao IIII, quod nullus egressus ex Ordine
Minorum possit ad prelationem aliquam promoveri.
Et nota quod fratres Minores obtinuerunt privilegium a papa
Nicholao quarto, qui de Ordine eorum erat, quod nullus qui Ordinem
eorum exiret posset in perpetuum in altero Ordine ad prelationem
aliquam promoveri.

Torna all'inizio