9. De inqvisitione et inventione particvlaris in vniversali
Totus huius Artis processus ad particulare inquirendum et
inueniendum in uniuersali suo se habet. Nos autem figuraliter
compendioseque praesenti regula modum huius inquisitionis et
inuentionis intendimus declarare, ut per ipsum textum, per quod
haec regula in tertia et quarta huius Artis figuris ad memoriam
ducitur, possit summatim mente colligi processus huius Artis, obtinendo
propositum et finem etiam huius Artis. Principia quidem
huius Artis sunt ipsa uniuersalia, sub quibus consistunt particularia,
quae quaeruntur. Haec autem inuestigari oportet in illis
quinque partibus, in quibus diuisa est haec Ars tota, uidelicet in
figuris, regulis, definitionibus, conditionibus et quaestionibus
huius Artis.
Ad inquirendum particulare in prima figura, sub ratione subiecti
huius Artis, oportet uniuersale fieri de tota figura circulariter
in mente conceptum, considerando sub ratione concordantiae
sine contrarietate circulum factum de bonitate, magnitudine,
duratione et cetera, et de bonitate, bonificatiuo, bonificabili, bonificare,
bonificato eodem modo et de magnitudine, magnificatiuo,
magnificabili, magnificare, magnificato, quoniam contrarietas
in nullo cadit istorum; sic igitur uniuersaliter considerando
hunc circulum, descendendum est ad particulare sub ratione bonitatis
uel magnitudinis uel bonificatiui uel magnificatiui uel alicuius
aliorum quaesitum, aut de Deo aut de substantiis separatis
aut de homine aut de elementis, aut de quacumque materia quaestio
fieri potest.
Et hoc ita, uidelicet ut, si particulare quaesitum in circulo, positum
secundum uerum iudicium, datum ex ipso circulo, conseruat
affirmatiue uel negatiue concordantiam circuli, amabile est,
et eius oppositum odibile; ad hanc quidem amabilitatem amandam
et ad hanc odibilitatem odiendam alligabilis est uoluntas et
construitur habitus amantiae et ex hoc alligabilis est intellectus
ad uerum intelligendum et habitus scientiae inde formatur.
Ad inquirendum particulare in uniuersali, secundum secundam
figuram, oportet in ratione uniuersaliter concipi circulum secundae
figurae, ex suis principiis compositum, quae sunt differentia,
concordantia et cetera, sicut concipitur circulus ex quattuor elementis,
aliis eorum intrantibus in alia sub ratione differentiae,
concordantiae, contrarietatis et cetera.
Deinde particulare quaesitum sic ad uniuersalem circulum applicari
oportet, quod particulare suo uniuersali concordet, ita
quod circulus concordantiae et contrarietatis et etiam aliorum
principiorum, inter principia factus affirmatiue uel negatiue, permaneat
indestructus sub ratione ipsius particularis, ad uniuersale
suum applicati; quoniam, per illam concordantiam uel contrarietatem
et cetera, potest ipsum particulare inueniri et inuentum
amari et amatum intelligi, unde amantiae et scientiae habitus habet
fundari.
Tertia figura uniuersale subiectum est in hac Arte inquirendi
particulare. Nam, cum fit alicuius particularis quaestio, cadens in
B C uel in aliqua aliarum camerarum, tunc B C est uniuersale, in
quo significantur quattuor conditiones formatae de B C, in distinctione
conditionum. Istae uero conditiones, quae explicitae
sunt in distinctione tertia, sunt implicitae in camera de B C, ita
quod explicitas de B C est uniuersale et eius implicitates sunt
particularia ipsius uniuersalis in praedicta camera inuentibilia,
quorum inuentione ligabiles sunt uoluntas et intellectus.
Sicut de tertia figura dictum est, sic suo modo debet inuestigatio
fieri in quarta figura, sicut cum fit quaestio alicuius particularis
sub B C D, quia tunc ad ipsam cameram de B C D in quarta
figura recurrendum est, quae scilicet camera transmittit ad uiginti
conditiones, in tertia distinctione consistentes sub ratione B C D.
Quaelibet enim istarum uiginti conditionum est particulare praedictae
camerae adeo iudicabilis, quod cetera particularia illi annexa
persistant, ut eorum uniuersale subiectum habeat in quo
persistere possit id, quod ipsum est et in eo sua particularia sustentari.
/*
Habet tamen haec camera multas alias conditiones, quae in ea
implicantur in infinitum, unde ipsae uiginti conditiones, quae
explicitae sunt in tertia distinctione, necnon et cetera, quae in
ipsa camera implicitae continentur, sunt ad ipsam cameram
applicabiles cum intelligibilitate et amabilitate, sub ratione bonitatis,
magnitudinis, durationis et cetera, ad quas scilicet intelligibilitatem
et amabilitatem sunt ligabiles intellectus et uoluntas.
Secundum regulas inquiritur et inuenitur particulare in uniuersali
suo isto modo, uidelicet quod applicentur principia ad regulas,
ut ex hoc doctrina dabitur in distinctione definitionum et in
distinctione conditionum, applicando duas definitiones ad unam
regulam sic, ut ipsa regula et definitiones applicatae concordent.
Haec enim applicatio concordatiua stat uniuersalis doctrina perquirendi
particulare sub uniuersali definitione sua et sub regula,
quae uniuersalis est illi applicationi et inuentioni, per quas uoluntas
dirigibilis est ad amandum bonum et intellectus ad uerum
intelligendum.
In principiorum definitionibus existit uniuersalis inquisitio,
cum quaelibet ipsarum definitionum sit uniuersale ad infinita
particularia concludenda. Haec particularia quidem amatiue uel
oditiue, affirmatiue uel negatiue reperiri possunt, permanente
qualibet definitione id, quod ipsa est, et generali eidem particulari,
quod ad eam applicatum est secundum realitatem et definitionis
et particularis; et hoc isto modo ut, si definitio stet necessarie
propositi, reducatur huius propositi oppositum ad impossibile
et e contrario. Et hoc inquirendo in definitionibus particularia,
quae in ipsis definitionibus implicata consistunt, sicut in definitione
bonitatis, quae est ratio agendi bonum sub ratione bonificatiui,
bonificabilis, bonificare, bonificati et cetera, sub ratione
boni, magni, durabilis et cetera, existente bonitate magna
ratione magnitudinis, et durabilis ratione durationis et cetera, et
existente etiam bonitate ratione agendi bonum sub quantitate,
relatione et cetera. Haec autem omnia erant particularia implicita
sub bonitate.
Facta igitur inuestigatione ex omnibus his, quae dicta sunt,
tunc inuentibile est particulare quaesitum, cuius inuentio est intelligibilis
et amabilis; et fit inde alligatio scientifica et amantifica
intellectus et uoluntatis.
Per conditiones habet fieri quaesiti particularis inuestigatio,
qualibet conditione consistente uniuersali ad inquirendum ipsum
particulare, quae sub ea consistit, sicut aliqua bonitas ad
aliquod indiuiduum contracta substat uniuersali conditioni bonitatis,
quae ad intelligendum particulare stat contracta. In illa
quidem conditione, quae de uniuersalibus principiis constat et
in qua sex definitiones implicitae consistunt, debent inquiri particularia
sub illis definitionibus consistentia. Et si forte fit illa
conditio particularis, innuit eam applicandam ad sibi uniuersalem
conditionem, faciendo concordantiam ex ambabus, secundum
earum definitiones, affirmatiue uel negatiue, amatiue uel
oditiue et applicando haec omnia ad propositum, saluis ipsis
conditionibus et definitionibus ab omni calumnia destructiua;
per hanc enim earum saluationem sunt ligabiles intellectus et
uoluntas.
Secundum quaestiones et processum huius Artis, innuit haec
amantia inquisitionem particularium fieri in uniuersalibus suis,
sicut patet in quaestionibus, quae ad sua uniuersalia transmittuntur,
uidelicet ad figuras, regulas, definitiones et conditiones; ad
has namque mittuntur conclusiones particularium quaestionum.
Et huic modo mittendi substat modus soluendi, per ipsos terminos
uniuersales indestructibiles, alias quaestiones, quae implicitae
sunt in hac Arte; sed adhuc etiam innuit Ars in tertia et quarta
figura reduci ad memoriam, per litteras, nouem modos generales,
per quos possent fieri quaestiones; isti autem nouem modi impliciti
sunt sub uniuersalibus, sub ratione illorum nouem modorum
respondentibus ad quaestiones. Et super ista datur ars et
doctrina alligandi uoluntatem ad bonum amandum et intellectum
ad uerum intelligendum in responsionibus et solutionibus
quaestionum amabilibus et intelligibilibus, quarum intelligibilitati
et amabilitati quaelibet animae potentia inductibilis est et
apta ligari.
10. De contemplatione
Ad contemplandum Deum omnipotentem creatorem oportet
uoluntatem contemplantis extendi, quantum potest, ad amandum
creaturas, secundum earum amabilitates, ut sui creatoris diligat
in eis bonitatem, magnitudinem, aeternitatem et cetera. Verumtamen
ipsa uoluntas est defectiua ad multum diligendum, secundum
magnitudinem amabilitatis bonitatis, magnitudinis et cetera,
creatoris in creaturis, nisi unietur intellectu; praeter enim intellectus
illuminationem non potest uoluntas multum ascendere ad
contemplandum suum dominum et creatorem. Ardens ergo uoluntas
sui dilectione creatoris, cum Deum suum contemplari nititur
et diligere per creata, desiderat intellectu illa intelligere toto
posse, secundum quod potest intelligi Deus in illis. Quoniam autem
uoluntas magno desiderio mouet intellectum tota uirtute sui
intelligere Deum in creatis, extollit siquidem intellectus uoluntatem
ad Deum altius contemplandum, ut magis possit ascendere
ad suum Deum altius intelligendum.
Cumque uoluntas magno desiderio Deum intenditur contemplari
ab intellectu uehementer mota, tunc Deum contemplari
delectetur in se ipso et in essentia et natura atque in bonitate,
magnitudine et cetera, eius. Et primo ad uoluntatem Dei incipiat,
diligens eam in ratione amabundi et amorosi, amatiui, amantis,
amare, amabilis et amati; deinde, quicquid uoluntas in diuina
uoluntate concipit, comprehendat sub ratione diuinae bonitatis,
in qua diligat bonibundum, bonosum, bonitiuum, bonientem,
bonire, bonibile et bonitum; et deinde adhaereat ipsa uoluntas
contemplatiua cum hoc toto, quod ex Deo sumpsit, sub forma
uoluntatis et bonitatis et, cum toto contemplando, diligat in
diuina magnitudine magnibundum, magnosum, magnitiuum,
magnientem, magnire, magnibilem et magnitum; et iterum, cum
hoc toto ascendat ad aeternitatem diligendo, contemplans in ea
aeternabundum, aeternosum, aeternatiuum, aeternantem, aeternare,
aeternabilem et aeternatum.
Licet autem, ex his iam assumptis, sit uoluntas onerata nimis,
amore istorum tota comprehensa, nihilominus diuinam potestatem
dimittere non potest, sed ascendit sursum iterum ad potestatem
diuinam, quam propter debilitatem sustinendi uoluntas
quasi uellet dimittere. Sed similitudo diuinae potestatis, uidelicet
illa potestas, quae ipsius uoluntatis pars essentialis consistit, habet
eam cogere adhuc altius contemplari Deum in forma potestatis;
nec etiam aliam praeassumptarum dignitatum potest dimittere
propter istam, quoniam ipsa uoluntas iam tota est ui boni,
magni et durabilis amoris comprehensa nec potestas ipsius uoluntatis
abstinere potest, quin insuper moueat illam. Quare iterum
oportet uoluntatem ascendere sursum prae magna dilectione,
cum praedictis, contemplans in diuina potestate possibundum,
potentosum, possitiuum, potentem, posse, possibile et possitum.
/*
Cum autem uoluntas tota ex praeassumptis comprehensa est
nimis et compressa, condescendunt ei naturaliter intellectus et
memoria, iuuantes eam portare pondus adhuc portabile ad altiora.
Et adhaeret intellectus ad contemplandum Deum per uiam
scientiae intelligendo, contemplans in diuina sapientia scibundum,
scientiosum, scitiuum, scientem, scire, scibilem et scitum;
et, cum hoc iterum ascendat, contemplans in uirtute Dei uirtuabundum,
uirtuosum, uirtuatiuum, uirtuantem, uirtuare, uirtuabilem
et uirtuatum; et, cum hoc toto, quod sumpsit ex sapientia et
uirtute, iterum ascendit quantum potest ad ueritatem diuinam,
intelligens in ea uerabundum, uerosum, ueratiuum, uerantem,
uerare, uerabile et ueratum.
Et quamuis ista repleuerint intellectum et propter debilitatem
suam forte non leuiter scandere possit, mouet tunc diuina gloria
similitudinem suam in intellectu, uidelicet illam delectationem,
quae pars est substantialis intellectus; et mouetur iterum
intellectus, cum omnibus praeassumptis, sursum ad Dei gloriam
contemplandum, intelligens in ea gloriabundum, gloriosum, gloriatiuum,
gloriantem, gloriari, gloriabilem, gloriatum. Deinde intellectus
in hoc gradu replicans haec omnia, quae assumpsit,
sentit se totum ex scire comprehensum et illuminatum adeo uehementer,
quod quasi uix pondus scientificae contemplationis
sustinere potest et reuertitur ad uoluntatem et memoriam,
mouens eas, ut concepta suae contemplationis habeant sustinere.
Tunc memoria recolligit ea, ad quae intellectus mouet uoluntatem
et ea, ad quae uoluntas permouet intellectum. Itaque iuuat
intellectus uoluntatem ad sustinendum dilectissima contemplationis
ipsius uoluntatis et uoluntas intellectum ad portandum discretissima
contemplationis ipsius intellectus. Sic igitur alter alterum
ligat et subicit ad Deum in praehabitis contemplandum; et
quanto plus alter alterum iuuat, tanto magis crescunt utique affectus,
delectationes et placita contemplandi.
Intellectu et uoluntate sic ardue contemplantibus in Dei dignitatibus
et eius opere intrinseco, ueluti significatum est in praedictis,
condescendit diuina essentia ad mouendum similitudinem
suam in ipso contemplatore amante, sic artificialiter et amorose
contemplante; et mouet in tantum ipsam similitudinem, quod
uoluntas diligit et intellectus intelligit necessario ipsa, quae
sumpserant, esse omnia natura et essentia diuina et deitas et
substantia Dei, infinite distantes ab omni accidente et defectu.
Itaque mouente diuina essentia similitudinem suam in contemplante,
mouet ipsa Dei unitas similitudinem suam in eodem, qua
mota uoluntas diligit et intellectus intelligit in Deo unitatem
unam indiuiduam bonitatis, magnitudinis et cetera, atque essentiae
et deitatis et omnium, quae de Dei essentia assumere possunt.
Sic igitur uoluntas et intellectus contemplantes delectantur,
sicque delectantes uehuntur ad altissima, quae delectando et
intelligendo possunt uix sustinere.
Haec autem contemplatio in praesenti uita formaliter esse non
potest, nisi figuraliter tantum; per figuram enim in hac contemplatione,
doctrina traditur ad amandum bonum et intelligendum
uerum, contemplando Deum secundum Artem praedictam, ad
quam sunt semper alligabiles intellectus et uoluntas, formando
praedictam contemplationis figuram amabilem et intelligibilem,
secundum huius Artis processum.
11. De abstractione et concretione
Abstrahendo alia ab aliis et contrahendo alia cum aliis, potest
haberi modus ligandi uoluntatem ad amorem boni et intellectum
ad intellectionem ueri. Voluntas enim in abstractu uniuersalem
diligit amabilitatem, quam amari sibi naturale est, cum amabilitas
naturaliter et essentialiter, in qualibet uoluntate sub uniuersali
amabilitate consistat. Idcirco innuit haec Ars uoluntatem particularem
alligari ad amandum uniuersalem et publicam amabilitatem,
ut in natura particularis et uniuersalis amabilitatis occupetur
uoluntas publicam et uniuersalem diligere amabilitatem, unde
bonum, magnum et cetera, amare descendit; et hoc idem innuitur
de alligatione particularis intellectus ad naturam uniuersalis
intelligibilitatis.
Ad alligandum uoluntatem ad amandum et intellectum ad intelligendum,
non sufficiunt tamen uniuersalis amabilitas et
uniuersalis intelligibilitas, praeter uniuersalem amatiuitatem et
uniuersalem intellectiuitatem, quare praecipit haec regula
uniuersalem amatiuitatem uoluntati et uniuersalem intellectiuitatem
intellectui pro obiectis concedi, ut particularis natura uoluntatis
amatiua et intellectus intellectiua ligetur cum abstracta natura,
in uniuersalitate per uiam rationis consistente, quod habet
fieri, ut naturaliter publicum amare et publicum intelligere concipiantur
in magnitudine bonitatis, durationis et cetera.
Voluntate et intellectu consistentibus in praedicto uniuersaliter
gradu ligatis, contrahit quidem uoluntas ad summam amabilitatem,
summam amatiuitatem et intellectus ad summam intelligibilitatem,
summam intellectiuitatem, nec tamen adhuc sufficit eis
ascendere, praeter amare et intelligere summum amare et intelligere,
ad quae etiam ascendere nequeunt, nisi uoluntas diligat
et intellectus intelligat summum amantem et amatum. Cum autem
eos attingunt, ligantur utique in abundantia diligendi et intelligendi
per praedictorum influentiam, sub qua ligari possunt
uoluntas ad amandum et intellectus ad intelligendum inferiora.
Diligere bonitatem similiter et magnitudinem et cetera, in abstracto
est naturale diligere uoluntati, cum in ipsa uoluntate consistant
particularis bonitas, particularis magnitudo et cetera; et
hoc idem suo modo est de natura intellectus, quocirca possunt
uoluntas et intellectus ligari et ordinari ac etiam in suammet et
superiorum naturam induci. Nec tamen alligationi suae sufficiunt
haec omnia, donec intellectus et uoluntas, diligendo summam
bonitatem, magnitudinem et cetera, se contrahunt ad easdem.
Ratio uero, quare uoluntas et intellectus non habent sufficientiam
se ligandi sine amare et intelligere summam bonitatem et
cetera, tunc cum attingunt uniuersaliter et abstracte bonitatem et
cetera, non contracte ad aliquid definitum, constat ideo, quia illa
abstractio fit in ratione animae. Vnde, cum ex illa ratione ad entitatem
realem ascendunt, in summitate bonitatis et cetera, definitam,
tunc adest alligationis amborum perfectio se contrahentium
ad superiora. Nec tamen adhuc habent sufficientiam, donec
contrahant cuilibet praedictorum terminorum ea, quae sunt ex
ratione illius, sicut bonitati summae, bonificatiuum, bonificantem,
bonificare, bonificabile, bonificatum et sic de aliis huiusmodi,
diligente uoluntate et intelligente intellectu istos iam dictos
terminos in bonitate et sic de aliis. Nam, haec omnia sic esse
oportet, secundum naturam summitatis bonitatis, magnitudinis et
cetera.
Quoniam bonitas, magnitudo et cetera, de quibus humana uoluntas
et humanus intellectus constant, contractae sunt ad inuicem,
quaelibet earum ad quamlibet, non habent ipsae potentiae
sufficientiam, donec contrahant summam bonitatem summae
magnitudini et sic de aliis, ut ad unum summum bonum, magnum
et cetera, pertingere possint, quod est Deus perfectus omnibus
perfectionibus et in humana ratione a defectibus omnibus
distractus. Sic igitur Deo dilecto et considerato, doctrina traditur
ligandi ambas potentias, per quas Ars ista discurrit; et sub isto
ligamine iterum ligari et induci possunt, ad quaecumque inferiora,
diligente uoluntate et intelligente intellectu sub ratione
summae bonitatis et cetera, et sub suismet rationibus. Quare innuit
haec amantia, secundum hanc regulam iam traditam, ligandi
uoluntatem ad amandum et intellectum ad intelligendum, sequendo
principia naturalia supra dicta.
|
1010
1015
1020
1025
1030
1035
1040
1045
1050
1055
1060
1065
1070
1075
1080
1085
1090
1095
1100
1105
1110
1115
1120
1125
1130
1135
1140
1145
1150
1155
1160
1165
1170
1175
1180
1185
1190
1195
1200
1205
1210
1215
1220
1225
1230
1235
1240
1245
1250
1255
1260
1265
1270
1275
1280
1285
1290
1295
1300
1305
1310
1315
|