Quod iusserat illustrissimus idemque clarissimus Cesar cardinalis Baronius, 
in Vaticano palatio apostolico ab originali caracteribus longobardicis exarato 
maiori ex parte, manu propria descriptum dominus Constantinus Cajetanus 
abbas Sancti Baronti, congregationis Cassinensis sancti patris Benedicti, presens 
chronicon monasterii olim sacratissimi celeberrimique Sancti Vincentii de Vulturno 
ad .XV. millia passuum Casino distantis, voluit libentissime anno Cristi 
.MDC.XIII., ne exemplar originale unicum periret, ut forte periit. 
D. Constantinus Caietanus abbas. 
Prope finem Chonici Sancti Vincentii de Vulturno sunt alique pagine 
nostro caractere descripte, virorum ignorantia effracte, ex quibus hec colligere 
potui: 
Abbates ultimis pene temporibus sancti Vincentii ... : 
Raynaldus ... .XVII. kalendas aprilis obiit domnus Raynaldus 
abbas Sancti Vincentii... Kalendarium Montiscasini. 
Ioannes ... 
Odorisius monachus Casinensis. 
Placidus monachus Casinensis.
  |  
  |