Petrus Damiani: Epistulae

Pag 361


Dominus ait: Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus,
atque Spiritus sancti dona missuro dicitur: Ascendens in altum captivam
Et tantundem est: Dederunt in escam meam fel , quantum et
dabunt; et idem est: Foderunt manus meas et pedes meos , quod et
fodient.
Iam itaque veniant supervacuae quaestionis auctores, immo qui perversorum
dogmatum nituntur esse cultores, et dicant: Nunquid potest Deus
agere, ut quae facta sunt facta non fuerint? Quibus ego in prima fronte
respondeo, quia hoc non est, quod divinae bonitatis est de nichilo aliquid
agere, sed de aliquo potius nichil efficere, cum utique scriptum sit:
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nichil . Ego probare
volo, quod Deus de nichilo faciat aliquid, tu ostendere niteris, quod de
aliquo faciat nichil.
Sed iam, quaeso, cuncta simul evome, omnes pestiferi languoris humores
sub unius conamine screatus effunde, ut multiplici morbo unius antidoti
sufficiat haustus occurrere, nec ad curationem tui pluribus compellamur
confectionum generibus indigere. Age ergo, dic quomodo potest
Deus facere de praeteritis, ut quod factum est, factum non fuerit, vel de
praesenti quod nunc est, quandiu est, ut non sit, vel quod omnino
futurum est, ut futurum non sit, vel rursus haec omnia per contrarium?
Quae nobis profecto excreationi potius videntur esse tradenda quam
stilo.

Torna all'inizio