Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 14

Liber I


causarum magna pars epistolarum caret, ut non modo ea non desideret, sed ne recipere quidem ullo modo possit. Quo enim ex generibus utuntur, qui per epistolam narrant res gestas, qui negotia exponunt, hi qui docent, hi qui iocantur, qui denique varios affectus describunt? Sed laudatur etiam in his epistolis aut vituperatur aliquis. Incidunt saepe consultationes, petitiones et alia his similia, fateor: non tamen est illa principalis epistolae subiecta materia, quam tractet et in qua versetur, sed extrinsecus accersita. habere autem multas etiam epistolas laudem, vituperationem, deliberationem, petitionem et quae sunt eiusdem generis, ut propriam principalemque materiam: et tunc ea causarum genera recipere posse, non negaverim. Sed esse omnibus epistolis, tanquam propria recipienda, non censeo. Recipere haec igitur omnia causarum genera, ut aliena interdum potest, ut propria semper non potest. Sed de generibus causarum satis.
De rebus ad scribendum necessariis.
Cap. IIII
Tria igitur habere debet is, qui ad scribendum accedit: inventionem, dispositionem, eloqutionem. Nam memoria et pronunciatio, quae oratori maxime necessariae sunt, huic non sunt ita expetendae. Ea enim quae literis mandamus memoria et

Torna all'inizio