46
Porro infelix prefatus Rogerius, qui in Regem iam diu amarissimo
effrenatus animo fuerat, nulla ipsius miserationis preventus,
horenda laquei frictione nequatus est. Denique Tancredus
licet sit ei mortis indulta sententia, vinculis tamen constringendus
ad Siciliam transmittitur. Ex militibus autem pars,
ne putarentur equites, vilioribus indumentis transformati, armis
equisque relictis, per devia queque fugitantes evaderunt;
pars vero ad Gilentie civitatem, que Tancredo adhererat, utcumque
fuga adniti pervenientes, ibi se captionem ipsius
evitati recipiunt; alii quoque qui erant comprehensi quidam
huc, quidam vero illuc, vinculis tenendi mandantur. Deinde
vero Civitas ipsa rebus funditus exinanita atque igne succensa,
novissime autem subvertitur. Nunc itaque in hoc prudens lector
diligenter consideret quantum sceleris sit periurii crimen committere,
maximeque illud, cum quis vitam et membra seu
honorem domini sui vel ei captionem non inserendam iuramento
assecurat, et non custoditur ut iurat. Unde Grimoaldus et
Gofridus, Tancredus atque Alexander comes nec non et alii
coque, Rogerii dominatum super se suscipientes, erga eundem
fidelitatis sacramentum non servaverunt, merito ulciscente Divina
Iustitia digna pro hoc malorum retributione feriuntur. Et enim
ipsis ita accidit sicut et Sedethie Regi demurato constat
accidisse. Nam cum ipse quoddam pactum Nabugodonosor Regi
iurasset, ipsum pactum irritum periurio fecisset. Venit Nabugodonosor
Hierusalem, qua erat Sedethias, et obsedit eam; qui
|
|