Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 162


dici de primo homine, quod peccato resistere non posset; quia et verum liberum
arbitrium habebat, et integrum; unde nec passiones inerant quae ad malum
impellerent, nec habitus perversus naturam corrumpens; quae omnia ex peccato
consecuta sunt; et ideo non solum habuit quod peccato resistere posset, sed
quod etiam illud facile potuerit; quod etiam peccatum eius aggravavit, ut supra
dictum est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Deus operatur in voluntate et natura, sicut
prima causa in causis secundis: et ideo sine ipso adiuvante nec lapis in esse
conservaretur, nec deorsum tenderet; similiter etiam nec humana natura sine eo
vel consistere potest, vel rectum motum voluntatis habere. Non tamen propter
hoc sequitur quod aliquo dono naturalibus superaddito, quod scilicet in sui
conditione acceperit, indigeret, ut peccatum vitaret.
Ad secundum dicendum, quod hic est duplex opinio. Quidam enim dicunt, quod
homo in gratia creatus est; et isti dicunt, quod est duplex profectus: unus ad
meritum, et hunc habere poterat per id quod iam acceperat; et alius ad confirmationem
beatitudinis, et hunc per id quod tunc acceperat, habere non poterat.
Sed supposito etiam, secundum aliam opinionem, quod gratiam gratum facientem
non habuerit, adhuc non sequitur quod non potuerit peccatum vitare: cum
enim dicitur, quod liberum arbitrium eligit malum gratia desistente, non intelligitur
obligatio liberi arbitrii sine gratia considerati ad malum; sed ostenditur
quod liberum arbitrium per se sine gratia potest in malum, non autem sine gratia
potest in bonum meritorium.
Ad tertium dicendum, quod non cuilibet victoriae debetur corona vitae aeternae,
sed ei quae est gratia gratum faciente informata; frequenter enim etiam
peccatores alicui tentationi resistunt, per quod tamen vitam aeternam non
merentur.
Ad quartum dicendum, quod non omnis actus laudabilis est virtute informatus:
quia et actus qui sunt ad virtutem, vel sicut causantes acquisitam, vel sicut
disponentes ad infusam, sunt laudabiles: nec etiam actus quacumque virtute
informatus, est meritorius, sed ille tantum quem informat virtus gratiae gratum
facienti, et caritati coniunctae.

Torna all'inizio