Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 41


ex qua cantor praeceperit. Psalmi Confiteantur , capitulum Si consurrexistis ,
responsorium Angelus domini locutus est , ymnus Ad cenam agni , uersus
Resurrexit dominus ; ad Magnificat: Uespere autem sabbati , collecta Deus qui
hanc sacratissimam noctem
. Post Uesperas procedant ad crucifixum.

DIE SANCTO PASCAE


Ante Uigilias Matutinas pulsentur omnia signa, dehinc duo et duo sicut
mos est. Ad inuitatorium quatuor in cappis, psalmi a beato Benedicto
instituti, id est, Domine in uirtute tua et caeteri. Ad lectiones circumferantur
thuribula, sicut in die Dominicae Natiuitatis institutum est.
Totum denique officium more monachorum agatur. Processio ad crucifixum
post Matutinas Laudes et post Uesperas per totam istam septimanam
uadat. Missa matutinalis hac die cum una collecta; processio in
cappis. Ad Uesperas psalmi regulares, id est, Dixit dominus et reliqui,
qui diebus dominicis dici solent. Super psalmos antiphonae quae ad
Matutinas Laudes dictae sunt.

<DE TRIBUS SEQUENTIBUS DIEBUS>


Tribus sequentibus diebus ante Uigilias pulsentur signa duo et duo.
Ad inuitatorium tres in cappis. Psalmi feriales dicantur, sex sub una
antiphona et sex sub alia. Duo et duo primum et secundum responsorium,

Torna all'inizio