Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 141


per abbatiam solidos, tibi et monasterio tuo
duximus confirmanda. Quare mandamus fidelitati
tue, quatenus dictis iuribus et rationibus
per te et officiatos tuos uti debeas, sicut
per inquisitionem ipsam legitime sunt
probata. Datum Fogie, etc.

Indulxit tunc etiam Imperator ipsi Casinensi
abbati, ut homines terre sue ipse
mitteret ad opus castelli Gaiete, sicut per
Pandulfum et Robbertum, dominos Aquini
hactenus mittebantur.
Honorius papa Iohanni regi quondam
Iherosolimitano pro uite sue sustentatione
terram committit ecclesie a Uiterbo usque
ad Montem Flasconem.
Henricus de Morra Magister iustitiarius
a[u]ctoritate imperiali, contra forbannitos
et lusores taxillorum, et euntes nocturnis
horis, post tertium campane sonitum, sua
statuta edidit in Sancto Germano; ac contra
tabernarios etiam, ut ad secundum campane
sonitum claudant tabernas suas, ita
quod ad tertium campane sonitum nulla
earum aperta ualeat inueniri. Et super hiis
inquirendis certum statuit numerum iuratorum,
qui penas statutas a transgressoribus
recipiant pro diuersa criminum qualitate.
Quod si aliquis iuratorum in dolo seu fraude
uel negligentia fuerit deprehensus, penam
recipiat quam recipere deberent predicti,
saluo in omnibus mandato et ordinatione
imperiali.
Idem Magister iustitiarius per apertas
litteras suas concessit dicto abbati Stephano,
ut sibi liceret iuxta recordum bonorum
hominum Sancti Germani generales nundinas
per annum, quo tempore uellet, ordinare
in ipsa terra Sancti Germani.

Torna all'inizio