forte eris sicut thuribulum quod comburitur a prunis;
alii autem capiunt suum bonum odorem. Anima mea, ne decipiaris
vanis glorijs que precipitari faciunt suum patronum;
nec quis considerat malum quod sequitur ex eis, donec separatur
ab eis. Efficieris tunc sicut capillus capitis, qui, dum
est in capite, cultatur a suo patrono ac honoratur, cumque
ceciderit de capite, ab eo despicitur, et suis pedibus in terram
conculcatur. Anima mea, assiste super curatione languentium,
et ne displiceat tibi hoc quod vilipenditur scientia medicine
ab hominibus, cum sint stulti et nihil penitus scientia[m]
participant. Considerare immo debes et in tua
mente reducere si quis auferat de corde proximi sui tristiciam
et dolorem et eam a languore liberet restituens eam ad
primam quietem in qua fuerat. Nonne languens ille tenetur
remunerare illum medicum magna remuneratione de beneficio
quod fecit sibi medicus? qui egit hoc beneficium vni, ergo
est remunerandus bono merito; quanto magis qui laborat
circa curationem magne turbe infirmorum et multorum virorum,
faciens totum ad mercedem futuri seculi, et liberet
eos a suis languoribus et infirmitatibus, donec restituantur
ab illis grauibus infirmitatibus que separabant eos ab hoc
mundo transitorio et suis deliciis et cibis et potibus et delectationibus,
ac cunctis eius vanitatibus et laboribus ad perfectam
quietem, in qua prius fuerant, vt valeant gaudere in hac
vita et contentari! Quoniam merendus est maximo merito et
confidere debet de dinina mercede que omnibus est prestantior,
erga eius creaturas. Anima enim mea, nequaquam abijcias
abs te futurum seculum, declinans ab hoc damnabile et
maledictum, et vendens id quod magni est valoris modico
pro pretio. Efficieris, inquam, sicut mercator quidam de quo
dicitur:
|
|