Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 73


alio duce ad subiciendam Italiam dereliquerat. Qui Buccellinus cum pene totam Italiam
direptionibus vastaret et Theudeperto suo regi de praeda Italiae munera copiosa conferret,
cum in Campania hiemare disponeret, tandem in loco cui Tannetum nomen
est gravi bello a Narsete superatus, extinctus est. Amingus vero dum Windin
Gothorum comiti contra Narsetem rebellanti auxilium ferre conatus fuisset, utrique a
Narsete superati sunt. Widin captus Constantinopolim exiliatur. Amingus vero, qui ei
auxilium praebuerat, Narsetis gladio perimitur. Tertius quoque Francorum dux nomine
Leutharius, Buccellini germanus, dum multa praeda onustus ad patriam cuperet reverti,
inter Veronam et Tridentum iuxta lacum Benacum propria morte defunctus est.
3. Habuit nihilominus Narsis certamen adversus Sinduald Brentorum regem,
qui adhuc de Herulorum stirpe remanserat, quos secum in Italiam veniens olim
Odoacar adduxerat. Huic Narsis fideliter sibi primum adhaerenti multa beneficia contulit;
sed novissime superbe rebellantem et regnare cupientem, bello superatum et
captum celsa de trabe suspendit. Eo quoque tempore Narsis patricius per Dagisteum
magistrum militum, virum bellicosum et fortem, universos Italiae fines obtinuit. Hic
Narsis prius quidem chartularius fuit, deinde propter virtutum merita patriciatus
honorem promeruit. Erat autem vir piissimus, in religione catholicus, in pauperes

Torna all'inizio