preces et merita posse in robur pristinum relevari. Sic
igitur translatum est corpus beatissimae Virginis et
Martyris Agathae de Cataniensi civitate Byzantium,
ibique decenter a quibusdam loci incolis est conditum,
et devotissime veneratum.
3. Volente autem Domino, cuius universa reguntur
imperio, relatum est tali modo. Anno Incarnationis
eius millesimo centesimo vigesimo sexto, Indictione
quarta, Apostolicae Sedi praesidente post Calixtum
Honorio, duo quidam Latini apud urbem Constantinopolim
mansitabant, quorum unus Gislebertus, alter
vero Goselinus vocabatur, prior quidem genere
Gallus, sequens autem Calabricus. Cui videlicet Gisleberto,
qui in aula Regis militari fungebatur officio,
sicut ipse praesentibus nobis asseruit, per nocturnam
visionem se beatissima Virgo et Martyr Agatha semel
et iterum atque tertio repraesentans praecepit, ut se ab
ecclesia, in qua iacebat, latenter ablatam, Cataniam,
ubi pro Christo fuerat coronata martyrio, reportaret.
Quae visio, quoniam nonnullis videtur incredibilis, a
nobis non debuit humanae rationis libramine discuti,
sed Dei cuncta scientis iudicio reservari. Hoc tamen
veraciter affirmare possumus, quia nisi Deus voluisset,
ad nos Virgo beatissima non rediisset. Ceterum nos
legem sequentes historiae, reliqua prosequamur ex
ordine.
4. Gislebertus ergo, solus tam magnos ausus inchoare
formidans, socium sibi fide constrictum Goselinum
accersens, quieto tempore noctis una cum illo scala
supposita, in qua iacebat corpus Virginis, ecclesiam
introivit, illudque reperientes furto laudabili rapuerunt
et in cophino rosis odoriferis hinc indeque referto
venerabiliter collocarunt. Protinusque ad domum
Goselini, cum thesauro sibi divinitus attributo, gressu
concito repedantes, caput Virginis venerandum in
duabus scutellis, quanta potuerunt honorificentia,
condiderunt. Artus vero reliquos, ne quovis indicio
possent detegi, in duabus pharetris, quas vulgo Turcasias
nominant, attulerunt.
5. Interea tantae rei statim circumquaque fama discurrens,
populari motu ad aures usque Principis pervolavit,
dicens evenisse sibi et ipsius imperio triste praesagium,
Agathae scilicet corpus amissum. Nec moram
patitur missis ubique cursoribus, per totam civitatem,
perque vicini maris littora regia proponuntur edicta,
ne quis ab Urbe non interrogatus abscederet. Sed quid
valet humana custodia contra Divinae dispositionis
industriam? Non est, ait sapientissimus Salomon, sapientia,
non consilium contra Dominum. Nam praedicti
viri nullo se molestante, vel istius facti ab eis sciscitante
negotium, ab urbe regia, Domino protegente,
progressi, portum maris adeunt, ibique conscensa navi,
vento prosequente secundo, veloci remigio
Smyrnam usque perveniunt.
6. Quo in loco diebus quatuor commanentes, et
Turcasias, ubi sanctas occultaverunt Reliquias, aptius
componere disponentes, gravi terraemotu sunt repente
perterriti, et repentino terrore turbati. Gislibertus
autem, Goselino sapientior atque fidentior, socium
suum, ne trepidaret, multiplici consolatione confortans,
aiebat
Divinam illis adesse praesentiam, nulloque
prorsus eventu se debere terreri, aut a coepto desistere,
quos talis tantique potentatus Domina sui comitatus
praesidio roboraret. Extemplo facta dictis aequantes,
ratem inde Corinthum navigare volentes facta pactione
conscendunt, et maria pacata pro voto sulcantes,
ad optatum praedictae civitatis portum, Domino prosperante,
perveniunt. Sic nil obfuit terreni Regis vetitum,
cui caelestis Imperatoris virtus obstat; nullum potens
defuit auxilium.
Quis tua, Christe Deus, referat magnalia digne,
Immeritis famulis quae grato numine confers?
Quae tibi lingua, vel ingenium, quis denique sensus
|
|