Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 113

Liber II


a dignitate et spectatoribus aut ab utilitate, quam humano generi conferunt, cui est nonnunquam adiuncta necessitas, aut a fine, propter quem inventae ab hominibus cultaeque sunt. Has autem singulas partes explicare, quoniam et immensi operis esset et ad nostram institutionem non pertinet, in praesentia non est visum. Earum qui notitiam nullam habebit neque dicere de his neque scribere quicquam poterit. Laudantur autem non solum ii habitus, verum etiam actus sive actiones ipsae et quaedam quasi professiones institutionesque vivendi ab his ductae profectaeque paribus, ut vita rustica, religiosa, solitaria, civilis et quae sunt generis eiusdem. Atque huius quidem universi generis laudandi haec potissimum ratio est. Primum, ut vitam ipsam universam quanta maxima possumus diligentia describamus. Deinde, ut eius singula commoda enumeremus. Tum explicemus ea quibus caret incommoda; deinde contrarium vitae genus describamus et utriusque commoda et incommoda comparemus. Quo loco per omnes partes vagari easque singulas cum illa quam nos laudamus, conferre poterimus. tum exemplis uti licebit eorum, qui id vitae genus secuti sunt, in eoque prae caeteris floruerunt. Tum finem ipsius vitae collaudabimus ad eumque omnes eius partes referemus. Omnis autem non modo deliberatio, ut

Torna all'inizio