26.  Ex operibus legis . Ex operibus legis, non; nam  
si hoc esset, non in Christo tantum esset justificatio,  
sed in Christo tantum est. Si in Christo tantum non  
est justificatio, peccamus qui, deserentes legem,  
quaerimus tantum in Christo justificari; sed hoc non  
est; nam si hoc esset, quod peccaremus quaerentes  
tantum justificari per Christum, Christus minister  
esset peccati; sed hoc absit ut Christus sit minister  
peccati! ergo non peccamus quaerentes in Christo 
tantum justificari. Quod si verum est, ergo ex operibus  
legis non justificabitur omnis caro; nam si hoc  
dixero, praevaricatorem me constituo, qui legem deseruerim,  
quam justificantem concedo. 
27. AMBROS.  Quod si quaerentes . Est obscuritate  
involutus intellectus. Vult autem dicere, quod secundum  
legem non justificemur; accessimus ad  
Christum quasi per eum justificandi. Si autem hac  
spe in eum credentes invenimur peccatores, quia  
legem non custodimus, videtur adventu suo peccati  
exstitisse provisor. 
28. AUGUST. ( Expos. in Epist. ad Gal.  c. II.)  
 Quod si quaerentes . An forte quia in Christo  
voluerunt justificari, peccaverunt? Quia si justi  
erant, utique aliud quaerendo peccaverunt. Sed  
si ita est, ergo Christus minister est peccati. 
29. LANFR.  Nunquid Christus . Ex persona infirmorum 
hoc sibi dicit. Dixit Judaeos superius non  
esse peccatores; et postea subintulit quod etiam 
ipsi justificantur ex fide Jesu Christi; sed omnis qui  
justificatur, in peccato fuit. Videbatur ergo male  
intelligenti [ f. , intelligi], ut Christus peccata prius  
ministraret, ut per fidem et gratiam suam postea  
vivificaret. 
30.  Si enim quae destruxi . Quasi diceret: Hanc  
quaestionem saepe mihi oppositam destruxi; quam si  
iterum aedifico, mendacem et praevaricatorem me  
constituo. 
31. AUGUST. ( ibid. )  Si enim quae destruxi . Destruxit  
autem superbiam gloriantem de operibus legis quae  
destrui et deberet et posset, ne gratia fidei videretur  
non necessaria; et ideo praevaricator est, si rursus  
illa aedificat, dicens quod opera etiam legis sine  
gratia justificant, ut Christus peccati minister  
inveniatur. 
32. AMBROS.  Ego enim per legem . In ipsa enim 
  |  
  |