Salimbene de Adam: Cronica

Pag 278


fortitudine sua, quia non in fortitudine sua roborabitur vir, neque
in fortitudine equi voluntatem habebit et cet., sed in hoc glorietur
qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio
misericordiam et iuditium et iustitiam in terra. Hec enim placent
michi, ait Dominus
.
Secundum exemplum habetur de Adonia, qui usurpaverat
sibi regnum, quoniam territus, postquam audivit Salomonem
regnare, intravit tabernaculam et tenuit cornu altaris, III Reg. I.
Tertium exemplum habetur de Ioab, qui idem fecit, et fuerat
ita maximus princeps et ita viliter perdidit vires suas, ut ingressus
tabernaculum teneret cornu altaris dicens: Non egrediar, sed
hic moriar
. Et ex precepto Salomonis interfecit cum ibi Banaias
filius Ioiade. Et nota quod, sicut Ioab duos principes interfecerat,
scilicet Abner filium Ner et Ámasam filium Iether, sic a duobus
regibus, scilicet David et Salomone, sententiam mortis accepit
et interfici iussus est. Nam et princeps fuit qui eum interfecit, scilicet
Banaias. Habentur hec II Reg. III et II Reg. XX et III
Reg. II. Ideo Dominus precepit in lege, et habetur XXI Exodi:
Si quis per industriam occiderit proximum suum et per insidias,
ab altari meo evelles eum, ut moriatur
. Item, Exodi XXII, Dominus
precepit: Maleficos non patieris vivere. Quod bene implevit
rex David tam in vita sua quam circa mortem, et quod per se
non potuit, per Salomonem filium adimplevit.
Et nota quod omnia que supra dixi de illa maledictione guerrarum
et sterilitate terrarum et abundantia silvestrium bestiarum,
licet per anticipationem a me dicta sint, tamen tempore suo vera
fuerunt, scilicet ex quo Parma a dominio Friderici recessit Ecclesieque
adhesit. Nunc ad primitivum cursum nostre historie
revertamur.
Quod rex Hencius erat in obsidione Quinçani, quando Parma recessit a dominio
patris.

Cum igitur, anno Domini MCCXLVII, audisset rex Hencius,
qui cum Cremonensibus erat in obsidione Quinçáni, quod forbanniti

Torna all'inizio