Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 175


percutere vxorem suam fortiter, donec sciuit veritatem de
re quacunque. Et accepit vestimentum et combussit illud.
Hanc notate parabolam, vt non procedat rex festinanter
in re sophistica; ipse enim portaret peccatum. Nec credatis
hoc me dicere pre timore quem habeo de morte; mors
enim superuenit homini malo suo velle, nec potest ipsam
euitare et omnis viuens moriturus est, etsi centum haberet
animas. Si vero scirem regi meam placere proditionem,
ego ipse sibi sponte me offerrem. Verumtamen protestor mihi
hec, vt non immittat rex manum suam in sanguinem innocentem.
Nam sicut faceret mihi nunc, posset multis aliis
facere preter quam inquirat de rei veritate, et esset hoc regi
magnum preiudicium. Et vtinam patefieret hodie mea innocentia
apud omnes, et postea mouerent et scirent omnes
de curia quoniam innocens sum! Sed timeo ne moriar in mea
innocentia ignorata et relinquam hanc infamiam post me.
Et ait quidam de curia ipsi Dimne: Verum non loqueris;
hec pro dilectione tua erga regem nec ad sui honorem,
sed propter personam tuam loqueris, (quia) queris enim argumenta
euadere a fouea quam incidisti. Respondit ei D[imna]:
Maledicte tu; nonne merito innocentiam meam patefacio domino
regi? aut habetne aliquis aliquem sibi propinquiorem
sicut personam suam? Et nisi ego queram consilia et argumenta
pro mei liberatione, quis queret illa pro me? Nam
(enim) dicunt sapientes: Quicunque non benefacit sibimet,
nulli alteri benefacit. Et iam quidem bene patuit inuidia
tua. Omnes enim astantes sentiunt dolum et fra[u]dem tuam,
quia nullum scis diligere te. Et quia inimicaris tibi ipsi,
quanto magis alteri. Non es dignus habitare cum brutis,
maxime cu(u)m rege et eius familia. Cumque Dimna perfecisset
hunc sermonem aduersus illum, obticuit ille, et exiuit

Torna all'inizio