Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 601


sedit Fabianus papa qui per columbam spiritus sancti electus est; qui statuit singulis annis crisma
renovari et vetus conburi. Con. d. III: Inter cetera ; martyrio coronatur. Eodem tempore supervenit
Novatus ex Affrica et separavit de ecclesia Novatianum et quosdam confessores, postquam Moyses in
carcere defunctus est, qui fuit ibi menses XI, et sic multi fugerunt. His temporibus fuerunt heretici
dicentes animas cum corporibus interrire simul et cum corporibus iterum suscitandas. Item et alii
nomine Elchesecte, qui licet de novo et veteri Testamento quibus voluerat testimoniis uterentur,
tamen multa refutabant, ut apostolum, et dicebant se habere librum de celo lapsum, et tempore
imperatoris Phylipi.

XXXI. De Phylipo imperatore.


Anno Domini CCL. Phylipus apud Romanos regnavit an. XII. Qui filium suum sibi equivocum
regni consortem effecit et urbem sui nominis in Trachia constituit et primum omnium de
Romanis imperatoribus in Christum credidit et, ut dicitur, Christianus effectus est; cui, cum vellet in
paschali sollempnitate comunicare, rogavit episcopus, donec peccata confessus esset, staret inter
penitentes; quod pacienter fecit. Hic thesauros beato Syxto donavit. Phylipus adeo severus fuit,
et a Decio ambo occisi sunt. [Et si vis aliud invenire de gestis, que fuerunt eodem
tempore, recurre ad cronicam beati Syxti pape I, et invenies in margine, et incipit:
Quicumque voluerit predicare passiones sanctorum Abdon et Senem et sancti Syxti,
Laurencii
et cet.]

XXXII. De Decio imperatore.


Anno Domini CCLVII. Decius apud Romanos regnavit an. I, men. III. Hic de Pannonia
natus fuit, civile bellum oppressit. Filium cesarem fecit; et cum Phylipos, patrem et filium, occidisset,
in odium eorum Christianos persecutus est et beatos Laurentium et Ypolitum interfecit.
Decius a diabolo et ab hostibus occiditur. [Et si vis aliud invenire, quas fecit
Decius et fuerunt eo tempore, recurre ad cronicas Cornelii pape I, et in margine
invenies de septem dormientibus].

XXXIII. De Gallo cum filio suo Volusiano.


Anno ab incarnatione Domini CCLVIII. Gallus cum filio suo Volusiano regnavit apud
Romanos an. II, men. IIII. His temporibus fuit pestis, que pene genus humanum extinxit; ab
Eiula occiditur. His temporibus fuit Novatus Romanus presbyter hereticus extitit, a quo
Noviciani dicti sunt, sed se ipsos non Novicianos, Catharis appellabant, id est mundos, propter
mundiciam, quam sibi negabant; secundas nuptias non admittebant, reconciliationem penitentibus
denegabant. Huius tempore Lucius papa Rome sedit.

XXXIIII. De Emiliano imperatore.


Anno Domini CCLVIII. Emilianus, natione Maurus, regnavit apud Romanos men. II, tercio
namque mense luit penam tyrranidis occupate.

Torna all'inizio