VIII. ABBAS ADAM.
Cui successit Adam notus in Curia primi
Ottonis Imperatoris, et ab eadem Curia
concessus Abbas in Monasterio Piscariensi.
Qui Adam jussu Domni Imperatoris suscepit
curam pastoralem: perfectis chartis Monasterii
et privilegiis, potsquam cognovit omnia
fere perdita esse, et privilegia cessata, cum
ipsis privilegiis retendit ad Imperatorem, et
exposita in ejus praesentia lachrymabili querimonia,
impetravit novum privilegium, quod
cum ceteris privilegiis continetur intra Monasterium,
et accepit tres Legatos de latere Imperatoris,
Petrum Episcopum Pinnensem, et
duos Judices Henricum et Aldonem, quibus
haec praecepit, ut vendita redimerent, alienata
Ecclesiae restaurarent, nulli ex raptoribus parcerent,
et ita facerent, ut quando ipse veniret,
omnia pacata, restaurata, et reparata
inveniret. Si quis autem contentiosus esset, et
ejus praeceptis obtemperare nollet, invitus ante
ejus praesentjam adduceretur, demonstraturus
qua fiducia rebellis existeret, quod juris in
rebus Ecelesiae et possessionibus, quas antecessores
sui dederant, haberet. Quo timore omnes
pervasores Ecelesiae occupati, quidam
spontanea voluntate quod male invaserant dimiserunt;
Alii pretium de male emptis receperunt,
ceteri stimulati spiritu nequitiae, neque
pro Imperatore quae male tenebant dimittere,
neque ejus Legatis debitam reverentiam
exhibere voluerunt, imo attrita facie
sicuti meretrix praesentiam Domni Imperatoris
adierunt; et cum se accusare pro malefactis
deberent, habitatores Ecelesiae, et Abbatem
incusare coeperunt. Unde duplici exterminio
confutati, et ab Abbate et a Fratribus, qui
praesentes aderant, judicio Curiae pervasa dimiserunt,
et ea in quibus se jus habere, cum
injusti probarentur, absque ullo retinaculo
funditus perdiderunt. Praeceptum autem sic
habetur descriptum.
967.
PRAECEPTUM
De libertate Monasterii Sancti Clementis,
et aliis rebus ejus.
“ In nomine Sanctae Individuaeque Trinitatis,
Otto Divina dispensante providentia
Imperator Augustus. Cunctis sanum sapientibus
liquet, quia quo magis cultibus
Divinis insistimus, eo amplius supernae Majestati
reconciliamur. Quo circa omnium
Sanctae Dei Ecclesiae Fidelium nostrorumque
praesentium scilicet ac futurorum noverit
unanimitas, quemdam Abbatem, vocabulo
Adam, videlicet de Monasterio, quod
Casa aurea nuncupatur, nostram suppliciter
adisse Celsitudinem, suisque manibus augustalia
praedecessorum nostrorum divae memoriae
Ludovici, Carolique Imperatorum praecepta
ferentem, eaque a nefandis hominibus
funditus corrupta atque violati esse
querelantem: quatenus ea pro Individuae
Sanctae Trinitatis amore, nostraeque animae
remedio, nostro Imperiali munimine praefacto
Coenobio, quod Casa aurea dicitur, corroborare
atque confirmnare, cunctasque res
inibi aliquo titulo collatas, juxta praedictorum
|
|