Matthaeus de libris: Summa dictaminis

308


honori, patris tui gratiam compares, et amicorum omnium benivolenciam
consequaris.
224. Amicus ad amicum quod mittat rem promissam.
In contracta mora tam retardati promissi.
Rescriptiva. Reprehendi non debet tarditatis obiectu.
225. Filius ad patrem quod sibi subveniat. Iuxta iustum nature decretum saltem
in studio michi provideri pensabam officio genitoris; cum nedum indigenti
semper filio paterna pietas subveniat, verum et illi quem fortuna prospera
comitatur. Sed video, pro dolor, in communis nature
legis iniuriam erga studentem et indigentem filium patris gratiam refrigere,
ut quasi nil michi debeat ex natura. Sicque velut displicibilis videor
traditus esse contemptui, qui non deberem esse non amabilis genitori.
Quacirca paternitatem vestram supplici prece deposco quatinus pietatis
intuitu saltem plurimum indigenti michi subvenire velitis, cum in studio
consanguineos non habeam nec amicos, qui meam indigenciam relevent
vel a quibus possim auxilium expectare. Si vero michi subvencio vestra
defuerit, vel repedare curabo vel verecundiam calcans ibo querens elemosinas hostiatim, in vestrum et consanguineorum omnium opprobrium et
contemptum.
Rescriptiva. Non potest pietas que natura conceditur impietate
subverti, nec genitoris tolli potest officium, eciam si quandovis officiat offendiculum tarditatis. Quare cum patris non sit affectio diminuta,
licet interdum frigescere videatur in filium, qui nequaquam displicibilitate contempnitur, sed in visceribus amabilitate fovetur, tenore presencium
teneas me cito dante Domino provisionis oleum paupertatis tue
vulneribus infusurum.
226. Recommendatio ad amicum pro amico. Exurgit in nobis habundans in fertili.
Rescriptiva. Portum salubriter applicare meretur.
227. Ad episcopum quod promoveat quendam ad ordinem subdiaconatus, et sic
potes dicere de alio ordine. Idoneus ex sufficiencia clericatus
J. lator presencium.
Rescriptiva. Ad subdiaconatus ordinem I. latorem presencium quem fecere.
228. Potestas ad potestatem quod faciat iusticiam civi suo qui sibi facere denegatur.
Si iusticia constans perpetuaque voluntas.
Rescriptiva. Si qualitercumque cogitatibus vestris ingeritur.
229. Potestas ad potestatem quod expediat negocium sui civis. Si considerat consideratione verifica.
Rescriptiva. Scimus quod genitiva contemptus.
230. Potestas ad potestatem quod exhibeat iusticiam civibus suis ituris coram eo.
Cum in querelis quorundam nostrorum.
Rescriptiva. Querelis vestras aures aliquis vester civis.
231. Comune requirit alium comunem quod faciat iusticiam
civi suo. In continue
lamentacionis instancia.
Rescriptiva. Quoniam sepe audivisse recolimus.
232. Procurator recommendat negocium
illius qui constituit eum procuratorem. Hec verborum pupilla sed
devotionis adulta.
Rescriptiva. Ex verborum tuorum confectione pusilla collegi.

Torna all'inizio