Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 57


ab iniquis consiliis pedem tuum, et dum licebat, sciuisses tuas preteritas
dissimulare iacturas, que per tot annorum curricula forte
poterant obliuione deleri? Sane non aduertisti quod uulgariter dici
solet et quod plerisque hominibus dicitur accidisse, qui dum sua
contendunt uindicare dedecora, excrescentibus malis, maioris dedecoris
inuoluuntur augmento?Tutius ergo fuit ei quod uulgariter
dicitur similiter adherere: "Qui bene stat, non festinet ad motum";
nam qui sedet in plano, non habet unde cadat. Voluisti enim te
submittere ambiguis ut de infelici casu tuo et finali tuorum
excidio, de tante urbis ruinosa iterata iactura, dares futuris gentibus
longam materiam _uelut delectabiles fabulas_ recensendi, cum
de sinistris successibus aliorum libenter hominum mulceantur auditus.
Set quid postea tibi et tuis inde successit presens narrationis
ystorie series manifestat.
Rex igitur Priamus, conuocatis omnibus Troye maioribus et in
regio Ylion eis coactis in unum, sic alloquutus est illos: "Ecce prout
de consilio uestro processit Anthenor, missus in Greciam pro a Grecis
mea recuperanda sorore ut odium quod gerimus apud eos pro
bellorum scandalis euitandis sedari posset in posterum, rediit,
sicut scitis, et qualia obtinuit ab ipsis sinistra et obprobriosa responsa
notum est uobis, non considerantibus eis dampna tam grauia
que nobis intulerunt et tam graues iniurias non uerentur. Et O
utinam penitentia ducti saltem uerbo cognoscerent quod male
gesserunt! Sed in maioris elationis superbiam eleuati nobis grauiora
minantur. Absit ergo quod sinistrante fortuna nobis acciderent que
minantur. Absit etiam ut de tot sine causa grauiter commissis
ab eis penam debitam non exoluant per nos eis diis fauentibus
infligendam. Credimus enim eis esse in uiribus potentiores,
munitam et tutam ciuitatem habere ab omnium hostium insidiis
profecto securam, etiam si maior pars hominum nobis constitueretur
aduersa. Multa enim et nos multorum strenuitate uigemus militum
et peditum, pugnandi duritiis expertorum, plena quidem uictualium
copia et indeficientium in omnibus futuris necessitatibus habundamus,

Torna all'inizio