Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 447


multum bene habitatur. Et est melior insula que habitatur.
In ipsa enim nascitur ganfora, nascuntur cubebe, mellegete,
nuces muscate et multe alie species preciose. In ea est magna
copia victualium preterquam vini. Rex insule istius unum habet
palacium valde mirabile, nam ipsum valde est magnum, cuius
scale multum sunt magne, alte lateque. Horum graduum unus
est aureus, alter vero argenteus; pavimentum autem eius unum
latus habet de auro, alterum vero de argento; murus vero
istius palacii totus est limatus interius laminis aureis, in quibus
laminis sculpti sunt equites solum de auro, habentes circa capud
magnum circulum aureum, sicut habent nostri sancti, hic autem
circulus totus est de lapidibus preciosis; insuper et tectum
eius totum est de auro puro. Ut autem breviter et finaliter nos loquamur,
hoc palacium dicius est et pulcrius aliquo quod hodie
sit in mundo. Canis tamen Catay multociens fuit in bello in
campo cum isto, quem iste semper vicit et superavit. Et sic
etiam multa alia sunt que non scribo.
 
De contrata Paten in cuius arboribus nascuntur farina, mei et
venenum et ita pessimum est quod non potest extingui nisi
cum stercore hominis. Hic etiam nascuntur canne in quibus
lapides inveniuntur de quibus circa se habentibus nullum
ferrum nocere potest. Cap. XIV.
 
1. Penes hanc contratam est una alia contrata que vocatur
Paten, quam alii vocant Malamasini. Rex huius contrate multas

Torna all'inizio