84 Nam "inquies, inquietis" correptum dicitur, quod trium est generum,
sicut et suum simplex: "hic", "hec" et "hoc quies, quietis".
85 Cetera uero e in i mutant, ut "uerres, uerris", "cedes, cedis". 86
Excipiuntur "pes, pedis", "Ceres, Cereris", "merces, mercedis", "heres,
heredis", "locuples, locupletis", et "fides", "res", "spes", quinte
declinationis, que tria e in obliquis corripiunt; et "plebes, plebei"
et "fames, famei" antiquitus. 87 Greca uero in oys uel os uel in
eos genitiuum terminantia oy uel o uel eo in i mutant, ut "Palamedes,
Palamedoys, Palamedis", "Teocles, Teocleos, Teoclis",
"Cremes, Cremetos, Cremetis" et "Cremis", "Mendes, Mendetos,
Mendetis" et "Mendis", et sic similia. 88 Si autem in oy terminent
genitiuum, prime declinationis erunt, ut "Anchises, Anchisoy,
Anchise"; que etiam secundum terciam antiqui protulerunt frequenter,
ut "Orestes, Oreste", et "Orestis", "Herodes, Herode", et
"Herodis", "Metridates, Metridate, Metridatis"; sic quoque "Penelopes",
"Aracnes", "Achates". 89 Et quando sunt tercie, etiam datiuum
pro genitiuo proferebant in talibus, ut "Aristotili", pro
|
|