... rex Sicilie … comiti Atrebatensi, triumphantis victorie gloriam et
honorem, per eundem notarium Iohannem de Capua.
Quotiens magnitudinis vestre litteras nuntiose recipimus, totiens oculis
nostris vestra presentata presentia consanguinee dilectionis ymaginem
renovat et firme fiduciam securitatis augmentat. Scimus enim quod virtutis
vestre potentia partes nostras in Regno Sicilie tamquam murus inexpugnabilis
protegit et velut turris munita defendit. Scimus quod, nisi
vestra prestans prudentia prestitisset, totum quod superest corripuisset,
inimica rebellio et hostilis invasionis gladius devastasset. Scimus quoque
perfectius quod in his omnibus studiosa vestra strenuitas vigilantius laboravit,
defectus substinuit, sudavit et alxit. Propter quod, totum quod
superest vobis ascribimus totumque quod regitur vobis debere fatemur.
Inter ceteras autem curas, que post liberationem nostram latera sollicitudinis
nostre circumfluunt, illa fuit semper et est in nostre mentis intimis
cogitationis continue diligentia specialis, per adventum litterarum et nuntiorum
vestrorum, qualiter de pecuniali subsidio decentius possemus oportunitatibus
vestris succurrere ac necessitatibus, quas urgentes consideramus
ad oculum subvenire. Nuper autem adaucte sunt curarum nostrarum
sollicitudines in predictis, visis, quas portaverunt, litteris vestris, et capitulis
seriosius intellectis. Sed cum votive facultatis metas, quas circumfluens
hactenus negotiorum multitudo prepediit, vicina spes prospera
repromittat, nuntiorum ipsorum moram, quam celsitudinis nostre iussus
tenet et tenuit, in conspectu vestro tenor littere presentis excuset. Nos
enim pecunialis subsidii copiam e vestigio vobis habundanter transmittimus
|
|