Praeterea, in Christo praemonstrata est gloria resurrectionis, quae membris
eius promittitur. Sed promittitur etiam membris Christi locus caelestis, unde
Lucifer cecidit. Ergo videtur quod ipse prius ascendere debuit «pandens iter
ante eos», ut dicitur Michaeae 2, 13.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ascendere in caelum fuit congruum et ipsi Christo, et
nobis. Christo quidem, quoniam ei omne quod ad gloriam pertinet, debebatur;
unde cum caelum empyreum sit locus congruus gloriae, et aliquod quasi praemium
accidentale, Christo etiam debebatur ut ad locum illum ascenderet. Nobis
autem congruum fuit quantum ad tria. Primo ut nos quasi in corporalem possessionem
induceret caeli, quam nobis pretio sui sanguinis emerat. Secundo ut spem
nostram ad caelum erigeret: quia dum humanam conditionem sideribus importavit,
credentibus caelum posse patere monstravit, ut dicit Augustinus.
Tertio ut iam Christum non secundum carnem
cognoscentes, spiritualiter tantum ipsi coniungamur; et sic idonei efficiamur ad
accipienda dona Spiritus Sancti, secundum quod dictum est, Eph. 4, 8: «Ascendit
in altum, dedit dona hominibus».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod motus localis, ut dicit Philosophus,
non mutat aliquid de eo quod est intra rem, sed solum est secundum id
quod est extra; unde motus localis non ponit exitum de potentia ad actum aliquem
intraneum rei, sed ad actum extrinsecum; et propter hoc non ponitur per motum
localem aliqua imperfectio per hoc quod desit aliquid eorum quae debent inesse;
sed ponit imperfectionem secundum quid per hoc quod dum est in loco isto non
est in alio. Similiter dicendum est, quod ascensio Christi non fuit propter aliquam
indigentiam, qua indigeret ipse ex parte sua aliquid in seipso habere, sed propter
nostram indigentiam, et ut esset in loco sibi convenienti, in quo nondum erat.
Ad secundum dicendum, quod ascendere et descendere possunt dici proprie, et
sic significant motum localem; unde non conveniunt Christo secundum divinam
naturam, sed secundum humanam, secundum quam descendit ad inferos et
ascendit localiter ad caelos. Dicitur etiam metaphorice descendisse secundum
divinam naturam inquantum se exinanivit formam servi accipiens, Philip. 2, et
inquantum per novum effectum fuit in terris, secundum quem ibi ante non fuerat:
ascendisse autem quantum ad notitiam aliorum. Similiter quantum ad
humanam naturam ascendit, secundum quod exaltatus est ad gloriam resurrectionis,
et notitiam populorum; descendit autem secundum passionis ignominiam.
Quod autem dicitur, «Nemo ascendit», nisi qui descendit, ad personam
referendum est, cui secundum naturam unam convenit descendere de caelo, scilicet
secundum divinam, inquantum sibi carnem in persona copulavit; et secundum
aliam, scilicet humanam, ascendere.
|
|