Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 153


Tertia pars primi
Libri de regimine principum:
in qua tractatur, quas passiones
reges et principes debeant
sequi.
Quot sunt passiones animae, et quomodo acicpiendus
est earum numerus.
Cap. I.

Expeditis duabus partibus huius
operis, quia ostensum est in quo reges
et principes suum finem ponere debeant,
et quomodo oportet eos virtuosos esse.
Restat exequi de tertia parte huius primi
libri, ostendendo quas passiones, et
quos motus animi reges et principes debeant imitari.
Sed cum hac sciri non possit, nisi prius sciverimus quot
sunt huiusmodi passiones, et quae illarum sunt magis
principales, et quae sunt laudabiles, et quae vituperabiles:
ideo de his primo tractabimus. Accipiendo autem numerum
passionum, sicut dicebamus esse duodecim virtutes,
sic dicere possumus quod sunt duodecim passiones.
videlicet, amor, odium, desiderium, abominatio, delectatio,
tristitia, spes, desperatio, timor, audacia, ira, et
mansuetudo. Comparabatur enim supra mansuetudo
inter virtutes: sed hoc est propter vocabulorum penuriam,
ut ait Philosophus 4. Ethic. Mansuetudo enim proprie
nominare videtur passionem oppositam irae. Sed cum

Torna all'inizio