ministris eterno incendio dampnetur. qui autem hec iuste et pie 
observaverit, benediccionis graciam plenissime a Domino consequatur, 
et eterne vite particeps esse mereatur. Bene valete. 
Scriptum per manum Andree, scriniarii Sancte Romane Ecclesie, 
mense septembris, indiccione quarta. Data per manum Stephani 
primicerii, anno pontificatus domni Stephani summi pontificis septimi. 
.IIIo. 
CURTES quoque diversas, et fundos recollegit venerabilis abbas 
Raymbaldus in loco, qui dicitur Scarassano. homines conduxit, 
quibus predictas curtes ad laborandum locavit, et censum 
annualiter monasterio persolverent ordine libellario. ex quibus 
numerate sunt quibusdam scripcionibus pecie de terris .Xm. et .VIIIIm. 
extra vineas, et alios fundos in eodem loco.  
SIMILITER eciam in comitatu Balvense, et in Carapelle, et in 
valle Tritensi diversas collegit monasterii hereditates, ex quibus 
multa libellari ordine locavit, quedam quoque in melius commutavit. 
Requievit autem predictus Raymbaldus venerabilis abbas, 
decimo idus iunii, anno Dominice incarnacionis nungentesimo 
quadragesimo quarto, indiccione secunda. 
In ipso tempore Landulfus princeps marchio efficitur. Ungri 
Campaniam devastaverunt.
  |  
  |