Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 273


Quo regimine omnnes cives, et maxime reges, et
principes debeant suas coniuges regere.
Cap. XIX.

Dicebatur in praecedentibus non eodem regimine regendas
esse coniuges quo regendi sunt servi: aliud
enim est regimen coniugales a paternali, et etiam a servili.
Sed quia non sufficit sic in nuniversali tractare de regimine
coniugali, dicendo ipsum esse differens a paternali
et servili, nisi in speciali tractetur, quo regimine regendae
sunt coniuges: ideo oportet in speciali dicere aliqua
de regimine coniugium. Sciendum ergo unam esse
communem regulam ad omne regimen. Nam quicunque
vult aliquid bene regere, oportet ipsum speciales habere
cautelas ad ea, circa quae videt ipsum magis deficere.
Nam sicut est in locutionibus, sic suo modo est in ipsis operibus.
Videmus enim aliquos habere linguas desertas,
aliquos vero balbutientes esse: et qui balbutiunt, non eodem
modo balbutiunt: sed aliqui difficilius proferunt unum verbum,
aliqui vero difficilius aliud. Qui ergo balbutientes
vellet in loquela dirigere, oporteret eos instruere, ut specialem
pugnam et specialem conatum acciperent circa ea
verba quae deterius proferre possent. Unde et laiquos Philosophos
legimus sic fecisse, qui cum essent impeditae
lignae, accipientes specialem conatum circa illas literas
quas deterius proferebant, facti sunt eloquentes. Hoc ergo
modo et circa opera se habet. cum enim quis se vel
alium videt circa aliqua deficere, si se vel alium vult recte
regere, specialem conatum assumere debet circa ea
in quibus esse contingit facilior casus. Quare cum mulieres
(ut in praecedenti capitulo dicebatur) communiter sint
intemperatae, garrulae, et instabiles; regendae sunt tali
regimine, ut inducantur ad temperantiam, et ad taciturnitatem,

Torna all'inizio