Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 16


per Capitanatam rediens in comitatu Molisii castrum montis Rodonis, quod se pro
rege tenebat, circumposita obsidione coartat: ibique die quodam dum illud aggredi faceret
a pugnatoribus suis, lapide manganelli contritus occubuit, eique Muscanceruellus in ducem
successit exercitus; qui tandem castrum ipsum obsidione firmata, per sitim capiens, non per
uim, quos cepit incolas uariis cruciatibus sine spe uenie interemit.
Rex uero Tancredus tunc castrum Sabiniani ui cepit, et quemdam [ibi Sa]rolum capiens
ipsius castri dominum, qui de rege ipso multum fuerat [oblo]cutus suspendi iussit. Ui cepit
etiam roccam Sancte Agathe, quam quidam Robertus de Calagio dicti comitis Andrie
filius contra eum tenebat. Apud Lariciam cepit quemdam Robertum filium Ryzardi, et
tanquam sibi rebellem puniuit. Exinde ueniens in Terram Laboris comitem Caserte recipit
et Auersam. Sancta Agathensis quoque ciuitas, ac Telesia, que tota postmodum combusta
est, uenerunt ad mandatum ipsius. Tunc accersito ad se Roberto de Apolita, abstulit ei
roccam Guillielmi, et quendam in ea Andream de Teano posuit castellanum, sicque relictis
in pace Apulie finibus et Terra Laboris, rex ipse in Siciliam remeauit, ubi ordine nature
prepostero Rogerius filius eius, qui coronatus in regem fuerat, uiam est uniuerse carnis
ingressus, et frater eius Guillelmus in regem successit eidem. Ipse quoque rex doloris
punctus aculeo, breui post tractum temporis infirmitate correptus obiit.

Millesimo CXCIIII. Dictus uero Henricus imperator parato nauali et terrestri exercitu
regnum intrat. Illum Roffridus Casinensis abbas [magnifice] recipit, nec non et Fundanus
comes et alli omnes Teutonici et Latini suum prestolantes aduentum; cum quibus Terram
Laboris ingrediens, Neapolym recipit, Salernum sibi renitentem ui cepit, et suis dedit in
direptionem et predam. Tunc dictus Adenulfus Casinensis decanus procurationem abbatie
Uenusii ab imperatore recepit.
Imperator uero Apulie fines nullo obstante ingrediens, omnes Apulye recipit ciuitates ad

Torna all'inizio