Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 52


si diceres: "collegi glandes" pro effectu amoris
alicuius, turpiter transumeres, quoniam glandes
cibaria sunt porcorum. Set si poneres "palmam"
pro muliere et "dactilos" pro amoris effectu,
bene transumeres; quoniam palma est arbor
famosa et dactili dulcedinem exibent per
gustum. Item, si virum transumeres in canem,
turpiter transumeres, nisi eum velles taliter dehonestare.
Verum, quia meum propositum impediretur,
pretereo sub quodam silencio de
transumtione; set alias de ipsa specialem proposui
facere tractatum.
Revertar igitur ad propositum et respondebo
pro amante superiori epistole hoc modo:
"Si regnum essem adeptus et regali diademate
coronatus, non tantum foret gaudium cordi
meo innatum, quantum de vestrarum litterarum
tenore percepi. Scio quidem, quod nodus
non reperitur in sirpo, id est macula non reperitur
in facundissimo eloquio vestro; et flos mirice
permanet inviolabilis, idest vestre dilectionis
sinceritas non potest aliquatenus violari. Ego
autem sum fenum, quod secatum facile arescit;
et nisi velitis me rore vestre gratie irrigare, minus
etiam quam fenum aridum potero dici. Vidi

Torna all'inizio