mentione ponatur, aut dissidentium auctorum opus est, aut
scriptorum, imo pictorum, ignavia contigisse potuit.
Auctores cum omnia vidisse nequiverint, relatis credere opportunum
fuit; que et si summa cura exquisiverint vera, falsis
tamen aliquando decipi potuere. Et ideo meo iudicio veniunt
excusandi. Scriptores autem non sic. Consuevere iam dudum
tam celebri officio solum homines exquisiti ingenii et intelligentes
assumi, ut satis antiqua (si qua sunt) testantur volumina;
postea, ne quid incorruptum superesset in terris, quibuscunque
volentibus permissum est. Quam ob rem eo devenimus
ut qui lictere seu caracteris formam apte calamo deducere
noverint illosque congrue invicem iungere, temerario ausu, nil
aliud intelligentes, se scriptores audent profiteri et apposito
pretio scribere quorumcunque volumina; quod etiam, et turpius,
relictis colo textrinisque persepe ause sunt et audent mulieres.
Et sic, dum potius visa quam intellecta designant, quandoque
vacillante memoria, et non nunquam dum ex non intellectis
multa superflua arbitrantur et auferunt aut casu aut eorum
permutant iudicio, eo ante alia itum est ut sit orthographia
deiecta, diphtongi aut sublate aut debitis private notulis, punctatio
omnis ommissa et signa perdita quorum opere locutionum
variationes percipi consuevere; ac insuper, opere talium
diminutis aut additis aut permutatis in dictionibus licteris, aliter
hodie legantur quam veteres illustresque scripserint auctores
necesse est. Et quod longe perniciosius, esto huiusmodi
scriptores advertant se minus recte pinxisse, ne delentes errorem
maculam operi suo iniecisse videantur ultro pretereunt,
correctis pulchros preponentes codices. Quos quidem errores
etsi non nunquam admonente grammatica circa constructiones
reducantur in rectum, propria aut hominum aut locorum, fluviorum
seu huiusmodi nomina et potissime peregrina nisi divinitas
sit in hominibus insita emendari non possunt, cum dubium
falsa veris iniecerint.
Ex quibus satis adverti potest de necessitate contingere ut
dum quam mavis rem minus omnibus cognitam iuxta scriptorum
errores varie nominatam legimus, ex una plurimas arbitremur
et deducti per devia deliremus. Quod, cum presens opusculum
|
|