Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 680


secundum quod Deus, potest dici caput Ecclesiae simul cum Patre et Spiritu
Sancto; sed proprie loquendo est caput secundum humanam naturam. Et dicitur
gratia capitis, secundum quam praedictae proprietates ei conveniunt praecipue
secundum quod influit aliis membris.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod dare Spiritum Sanctum contingit dupliciter:
scilicet auctoritate et ministerio. Auctoritate quidem tantum Dei est; sed ministerio
dicuntur etiam homines dare, inquantum scilicet per ministerium eorum
datur a Deo, sicut dicit Paulus Galat. 3, 5: «Qui tradidit vobis spiritum», ut
supra in 1 lib., dist. 15, Magister dixit: et hoc modo Christus, secundum quod
homo, Spiritum Sanctum ministerio dare potuit, ut dicitur Rom. 15, 8: «Dico
enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis».
Ad secundum dicendum, quod in hoc quod de Christi plenitudine omnes accepimus,
est aliquid simile traductioni, quamvis non sit proprie traductio. Est igitur similitudo
quantum ad ipsum Spiritum Sanctum increatum, qui idem numero est in capite et
in membris, et aliquo modo a capite ad membra descendit, non divisus, sed unus.
Est autem dissimilitudo quantum ad ipsum donum, secundum quod Spiritus Sanctus
in nobis inhabitat, quia istud non traducitur de subiecto in subiectum.
Ad tertium dicendum, quod in aliqua actione potest aliquid esse medium dupliciter;
scilicet quantum ad perfectionem, et quantum ad dispositionem tantum:
sicut natura est medium in operatione qua Deus producit animam sensibilem,
quia ipsa perfectio ultima fit mediante natura; sed in operatione qua producit
animam rationalem, natura non est medium, nisi quantum ad dispositionem.
Similiter dico, quod Deus immediate format mentem nostram quantum ad
ipsam perfectionem gratiae; et tamen potest ibi cadere medium disponens; et
sic gratia fluit a Deo mediante homine Christo: ipse enim disposuit totum
humanum genus ad susceptionem gratiae; et hoc tripliciter. Uno modo secundum
operationem nostram in ipsum: quia secundum quod credimus ipsum
Deum et hominem, iustificamur; Rom. 3, 25: «Quem posuit Deus propitiatorem
per fidem in sanguine ipsius». Alio modo per operationem ipsius in nos,
inquantum scilicet obstaculum removet, pro peccatis totius humani generis
satisfaciendo; et etiam inquantum nobis suis operibus gratiam et gloriam
meruit; et inquantum pro nobis interpellat apud Deum. Tertio modo ex ipsa eius
affinitate ad nos; quia ex hoc ipso quod humanam naturam assumpsit, humana
natura est magis Deo accepta.
Ad quartum dicendum, quod caput Christi dicitur Deus, non secundum completam
rationem capitis (est enim caput ipsius secundum quod est principium eius,
principium autem eius est secundum Divinitatem et secundum humanitatem);
sed inquantum est principium eius secundum humanitatem; et sic deficit quarta
conditio capitis, quae est conformitas in natura: inquantum autem est principium
eius secundum Divinitatem, sic deficit prima conditio, quia sic non habet
maiorem dignitatem.

Torna all'inizio