Salimbene de Adam: Cronica

Pag 168


vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret,
despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis,
ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis quod
timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas et interitus
quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et
angustia; tunc invocabunt, et non exaudiam, mane consurgent et
non invenient me, eó quod exosam habuerint disciplinam, et timorem
Domini non susceperint, nec acquieverint consilio meo, et detraxerint
universe correctioni mee
. Item pro prelatis et subditis
dicit Apostolus, ad Ro. XV: Debemus autem nos firmiores imbecillitates
infirmorum sustinere et non nobis placere
, et infra: Propter
quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit nos in honorem
Dei
.
Item quarta proprietas galline pullos habentis est ut inventum
granum non occultet, immo vociferatur et clamat, ut filii
congregentur ad eam. Quibus congregatis, proicit ante eos granum
inventum nec discernit inter album et nigrum et rubeum,
sed omnibus exponit communiter. Sic et Deus communiter quedam
sua bona largitur malis et bonis, ut ad diligendum ipsum tam
boni quam mali ferventius animentur. Unde dicitur, Mat. V,
quod solem suum oriri facit super bonos et malos et pluvit super
iustos et iniustos
. Item Sap. VI: Pusillum et magnum ipse fecit,
et equaliter est illi cura de omnibus
. Ideo miratur beatus Petrus
in Actibus dicens, X: In veritate comperi quoniam non est personarum
acceptor Deus, sed in omni gente qui timet eum et operatur
iustitiam acceptus est illi
. Idem dixit Iosaphath rex Iuda, II Paralipo.
XIX: Non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas
nec personarum acceptio nec cupido munerum
. Prelati vero nostri
temporis non equaliter subditos suos diligunt, sed privato amore,
et aliquos reputant filios, aliquos vero privignos sive filiastros, et
quibus hodie in comestibilibus bene faciunt, cras etiam eisdem similiter
bene facere non desistunt. Alii vero, qui cantant invitatorium,
et quorum est refectorium, semper musant et musitant
et murmurant et dicunt:
Dente timetur aper, defendunt cornua cervum;
imbelles dame, quid nisi preda sumus?

Torna all'inizio