Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 640


occidisset, ceteris terga vertentibus, ante portam Damasci, fluminis in ripa
castrametatus est. Potuit ea tempestate civitas illa facillime capi, si venatores
suis laqueis non illaqueasset iniquitas. Nam rex Balduinus et predicti college aut
invidia stimulati aut peccunia corrupti, socios falsos defraudantes, reddierunt,
merito et ipsi falsa peccunia defraudati. In hoc exercitu Fredericus Frederici ducis
Suevorum, fratris regis, filius pre cunctis extitit strenuus et gloriosus; quod fuit demum
regni occasio adipiscendi.

CXLII. De imperatore Frederico primo, et de captione Medexane.


Anno Domini MCLII. Fredericus imperator primus regnavit apud Romanos an. XXXVII.
Qui fuit miles strenuus et magnanimis, mittis et affabilis, illiteratus, sed morali experigentia doctus,
quia
mores hominum multorum vidit et urbes .
Cuius temporibus multa et varia sequentia pervenerunt. Nam eodem anno, scilicet MCLII, Medexana
capta fuit a Cremonensibus et Placentinis et penitus destructa.

CXLIII. De captione Ascalone a Cristianis.


Anno Domini MCLIII. Ascalona capta est a Christianis, eam Balduino rege, qui quasi
alter extitit Machabeus, viriliter expugnante. Cui tempore procedente, pro dolor!
viam universe carnis ingresso et sobolem non relinquenti cum frater Aimericus
succedere debuisset, dilatum est, eo quod propter incestas nuptias excomunicatum
non decebat inungi. Igitur afine uxore dimissa, ex qua tamen genuit filium et
filiam, Balduinum videlicet et Sibillam, coronatur in regem, et aliam ducens
uxorem, genuit ex ea filiam nomine Ysabellam. Hic Aimericus Egyptios subiugavit,
Damascenos sepe contrivit. Cui demum Balduinus successit in regnum.
Qui licet ab infancia lepra percussus, fines tamen regni Ierosolimitani viriliter
conservavit et Saladinum Christi fidei inimicum apud montem Giçardum mirabiliter
contrivit, et dum vixit, magnifice triumphavit. Sed dum hec felicia in
Ierosolimitano regno per multorum sequentium curricula fiunt, et multa infelicia,
odibilia Deo et ab hominibus improbanda in Ytalico imperio conmittuntur.

CXLIIII. De imperatore Frederico primo, qui in Ytaliam venit.


Anno Domini MCLIIII. rex Fredericus primo in Ytaliam venit, qui civitatem cepit Astensem,
turres et muros destruens civitatis. Eodem anno fuit domnus Piçus de Manfredis
potestas Regii.

CXLV. De destructione Terdone et Spoleti.


Anno Domini MCLV. Anastasius papa quartus creatur imperante Frederico primo.
Arnaldus hereticus auctoritate imperatoris Frederici conburitur. Iste Fredericus Terdonam
et Spoletum funditus destruxit et cepit; deinde Romam festinans multos subiugavit heriles.
Et si vis aliud invenire de gestis, que fuerunt eodem tempore, recurre ad cronicam
predicti pontificis, et omnia invenies.

Torna all'inizio