videlicet: a primo latere via quę venit a fontana Palumbę, a .II. Iatere 
rigagines qui pergunt in viam publicam quę appellatur Cerrum Ianarium, a 
.III. latere alia via publica quę ducit ad Balneum Novum, a .IIII. latere item alia 
via et rigagines qui vadunt ad Acrifolium, et exinde pergunt in Arciones, et 
veniunt in viam suprascriptam fontis Palumbę quę est primus finis, seu et cętera 
alia quantacumque per diversa loca et ubicumque prope et longe petiolum reiacere 
et ad suprascriptum monasterium pertinere videtur, omnia iuris sanctę 
nostrę Romanę cui Deo auctore deservimus ęcclesię, vobis ad tenendum, emissa 
pręceptione, concedere et confirmare deberemus. inclinati autem pręcibus vestris, 
per huius pręcepti seriem suprascriptum monasterium Sancti Laurentii  in 
integrum cum omnibus ad illud pertinentibus, ut superius legitur, a pręsenti 
.XV. indictione et usque in perpetuum, ea videlicet ratione concedimus detinendum 
vobis, ut servos Dei monachos qui in eodem monasterio sunt vel quos 
aggregare potueritis, sub castitate et modestia atque regulari et monachica disciplina, 
Dei cum timore ut pater familias fovendo, gubernando atque regendo 
et dispensando, vel in pręfata ęcclesia luminariorum concinnationes et cottidianas 
laudes Deo omnipotenti omni tempore referre faciatis. unde nostra 
apostolica auctoritate constituimus et confirmamus vobis, ut nullus ępiscopus, 
marchio, comes, vicecomes, sive castaldius, aut alia quęlibet magna parvaque 
persona audeat vos vel vestrum monasterium de iam superius pręlibato monasterio 
molestare aut disvestire et qui hoc facere presumpserit, sciat se 
auctoritate domini nostri Ihesu Christi et beatorum apostolorum Petri ac 
Pauli et nostra maledictum, excommunicatum et anathematizatum. insuper 
compositurum [se sciat] centum aureos mancosos, medietatem camerę nostrę 
et medietatem [in] sępedicto vestro monasterio. qui vero pio intuitu custos 
et obędiens atque observator huius nostri privilegii extiterit, benedictionis 
gratiam et cęlestis retributionis ęterna gaudia a iusto iudice domino Deo nostro 
consequi mereatur in sęcula sęculorum, amen. scriptum per manus Petri 
notarii regionarii et scriniarii  sanctę Romanę ęcclesię, in mense iunii, indictione 
suprascripta .XV. datum .VIIII. kalendas ianuarias, per manum Domini 
gratia Bosonis episcopi et bibliothecarii sanctę apostolicę Sedis. bene valete. 
His temporibus Teuzo pręsbyter filius Ansę dedit in hoc monasterio 
res suas territorii Sabinensis ubi dicitur Lucciolus, iusta 
ęcclesiam Sanctę Lucię, modiorum .III. item, Siefredus filius 
Sienolfi et lohannes filius Benedicti commutaverunt cum domno 
Hugone abbate terras in Cesa Veteri modiorum .XXXII. et receperunt 
in Tancia montem ubi est castellum Fatucli: a primo
  |  
  |