tibi», respondit et dixit: «Verba sunt plurima multamque in disputando
habentia vanitatem, Eccle. VI. Et iterum Eccli. 43:
Multa dicimus»...
...
que est in provintia Syrie. Secundum, quia non fuit ei satisfactum
in curia pape, nec de petitionibus suis nec etiam de socio
pro itinere. Tertium, quia, quando ibat ad generalem ministrum,
qui erat Parisius, antequam perveniret ad eum, audivit rumores
et nuntios de morte ipsius, et sic ad curiam iterum est reversus,
et quid fecerit ignoramus. Nam consuetudo cardinalium est
omnium ut de talibus parum curent. Habebant preterea tunc
tamporis cardinales unum talem papam qui erat homo podagricus
et parvi valoris, homo Romanus, avarus et miser, Iacobus de Savellis,
qui dicebatur papa Honorius quartus. Hic fuit non solum
novellarum religionum non promotor, rerum etiam iam promotarum
et convalescentium, quantum ex parte sua, maximus dissipator,
quoniam sollemnibus Ordinibus, sicut Ordini fratrum Minorum
et Predicatorum, maximam contumeliam et iniuriam, a
quibusdam prelatis ecclesiarum accipiendo pecuniam, cui obediunt
omnia, cogitabat et disponebat inferre, sicut inferius suo
loco scribemus; sed tulit cum Deus de medio, et morte preventus
non potuit facere que optabat nec opere complere quod mente
tractabat, quia qui dissipat sepem, mordebit eum coluber, ut habetur
Eccle. Hinc Dominus dicit, Za. II: Qui enim tetigerit vos,
quasi qui tangit pupillam oculi mei. Nam magnum impedimentum
saluti animarum contulisset iste papa Honorius, si complevisset
quod mente tractaverat.
Quod impedire salutem animarum sit persequi Christum.
Ideo beatus Bernardus in prima parte sermonis de Epyphania
dicit quod impedire salutem animarum sit persequi Christum.
Ait enim:
Herodiana malitia et Babylonica crudelitas est nascentem velle
extinguere religionem et allidere parvulos Israelis. Si quid enim ad
|
|