Salimbene de Adam: Cronica

Pag 201


esse viduitatis et castitatis qui fornicationes et coniugia frequentare
non timet?». Item Illarius: «Exemplaria debent esse sacerdotes
propter munditiam et sapientiam». De munditia dicitur:
Beati mundo corde et cet. De sapientia dicitur: Labia sacerdotis
custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus
Domini exercituum est
. Item Gregorius: «Quomodo potest preses
ecclesie auferre malum de medio eius, cum taciturnus sibi respondeat
ea commisisse que corripit, et qua libertate populo predicare
presumit, cum in simile ipse corruerit?». Item Gregorius: «Vulnerato
pastore, quis curandis ovibus adhibet medicinam?». Item
Gregorius: «Quomodo orationis clipeo tuetur populum, qui se
ictibus hostium nudum prebuit feriendum? Et qualem de se
fructum producturus est, cuius radix gravi peste infecta est?».
Item Ambrosius: «Scire prelati debent quia tot mortibus digni
sunt, quot exempla malorum transmittunt ad posteros». Item
Augustinus: «Meritis prelatorum damnatur adeo vita subditorum,
quia, dum errata corrigere negligunt, se ipsos obiciendos ostendunt».
Item Augustinus: «Qui consentit subiecto in errore et negligit
emendare non est censendus episcopus, sed canis impudicus».
Item Gregorius: «Compassio quippe homini, et rectitudo vitiis
debetur, ut in uno eodemque homine et diligamus bonum quod
factum est et persequamur mala que fecit, ne, dum culpas incaute
remittimus, non iam per caritatem compati, sed per negligentiam
condescendisse videamur». Nota quod Hely fuit amotus a
sacerdotio, pro eo quod noverat indigne agere filios suos et non
corripuit eos, I Reg. II et III et IIII. Item: Corripiet me iustus
in misericordia et increpabit me
. Quod impletum est in Moyse
et Iosue, cui Moyses dixit, Numeri XI: Quid, inquit, emularis
pro me? Quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus
spiritum suum?
Item Prover. XXVIII: Qui corripit hominem,
gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per
lingue blandimenta decipit
. Quod patet in Petro et Marco. Nullus
ita expressit peccatum negationis Petri sicut Marcus. Et
beatus Petrus postea appellat eum filium suum, dicens, prima
ultimo: Salutat vos Ecclesia que est in Babylone coelecta et Marcus
filius meus
. Ideo dicit Sapiens, Prover. XVII: Plus proficit correctio

Torna all'inizio