Guido Faba: Dictamina rhetorica

104


CCX.
Responsiva ad predicta.
Cum trecenti milites civitatis nostre ad Mantuanam civitatem
ire debeant pro communi, nos qui cum eis electi sumus,
oportet arma habere propria et alia nihilominus invenire.
Unde si vestre nobilitatis preces exaudire non possumus
ut vellemus, vestra dilectio velit prout decet equanimiter sustinere:
quia, si hoc non esset, nedum res petitas, verum
etiam et personam haberetis ad vestrum servitium et
honorem.
CCXI.
Item alia de milite ad militem.
Amicabilem vestram dilectionem et curialitatem multipliciter
approbabam deposcimus incessanter, quatenus sparverium
vestrum et canem pro rete et unum bonum leporarium,
si haberetis, nobis velitis de dono vestre gratie commodare
et mittere per eundem qui nobis vestras litteras apportabit;
scientes quod nihil hoc tempore carius haberemus,
cum aves et lepores in nostris partibus magis solito nunc
abundent.
CCXII.
Responsiva ad predictam.
Militie vestre desiderabili gestientes placere pro viribus
et servire, vobis sparverium nostrum mittimus postulatum
parati similia facere de cane et leporario quam primo ipsos
poterimus invenire.

Torna all'inizio