Pastor inops, lentusque gregis contemptor opimi; 
       Dives erit, si pulcra voces sua carmina, Dane. 
Da.  Plus aliquid, quam rebar, eras; reverentia nostri 
       Impedit. Adde aliud; poteris fortasse placere. 
Stu. Forte die medio, dum me meus urget amaror,  
       Sive amor in silvas, subito vox contigit aures 
       Dulcior humana. Stupui: levis unda nitentes 
       Per pronum herboso volvebat calle lapillos. 
       Prominet ipse locus, murmurque secutus aquarum, 
       Purpurea in ripa laurique comantis ad umbram,  
       Virgineam aspicio, celo plaudente, choream. 
       Flecto gradum propere. Tunc una sonantior omni 
       Ex numero: Si fata tuos hoc tramite gressus 
       Rara movent, aude divinos cernere vultus.  
       Hec ait, et dextram tenuit; tremor omnis abibat  
       Posse loqui; incipio: Quin vos michi parcite, dive; 
       Error Amorque trahunt; sector vestigia dure, 
       Heu michi! sparsa fere; fugit illa, meosque dolores 
       Nescit. Ad hec Virgo, subridens: Novimus, inquit, 
       Omnia. Thesalidem sequeris per confraga Danem; 
       Fabula iampridem aoniis notissima lucis. 
       I certus, lentescet enim; tamen accipe ramum 
       Hunc prius. Et tenero frondosum pollice ramum 
       Decerpsit, cupidoque michi porrexit, et: Ibis, 
       Ibis, ait, dicesque novem vidisse sorores, 
       Quas vulgus spectare nequit, quas nulla profanis 
       Mens curis imbuta videt. Si plura rogaris, 
       Dic vidisse, quibus vi bella movere dolisque 
       Quam tutum, preceps docuit de turre Pireneus, 
       Voce vel ingenio Pice docuere loquaces.                         
       Dic sacro te monte vagas; dic fontis ad undam
  |  
  
  
  
  
85 
  
  
  
  
90 
  
  
  
  
95 
  
  
  
  
100 
  
  
  
  
105 
  
  
  
  
110 
 
  |