Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 250

Tomus I


nobiscum pondus diei et aestus, in multis
sumptibus et periculis personae comportas conversionem
Faventiae ad universale gaudium
intimamus, qui per indefessas vires et virtutis
tuae constantiam nobis victoriae titulum
vindicasti.
Cap. V.
Principibus et universis fidelibus suis, quomodo
fuit debellatus ante Parmam.
Ne fama praeambula sub incerto discurrens
animum vestrum contrario eventu,
relatione contraria valeat perturbare,
facti veritatem per ordinem praesentium serie
duximus declarandam. Cum enim post captum
et destructum pontem per Mantuanos et
Ferrarienses infideles nostros, [per nostros]
apud Pergamum, cum multo labore ac
studio fabricatum, iidem Mantuani et Ferrarienses
infideles nostri, per alveum Padi cum
multitudine navium discurrentes, Parmensibus
proditoribus nostris, quos, impedito eis
per praedictum pontem navali subsidio, jam
fere adjectione non modica rerum necessariarum
indigentia cohartarat, victualia et alia necessaria
copiosius ministrarent; considerato, quod
nisi reparato et bene munito ponte, viam per
Padum omnibus modis navibus clauderemus,
ne in obsidione Parmae moram inutiliter traheremus,

Torna all'inizio